Charter Document - 04200008

Charter Document - 04200008


Charter Number: 04200008
Cartulary Title: Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Admission
Date: 1246
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Otto dei gratia Comes Palatinus Reni dux Bauarie [] Omnibus presenti scripto declaramus quod dilecti nostri Abbas et Conuentus de Maennsee venerabiles super grauaminibus vniuersis ab ipsis et familia sua in obsidione Wildenegk et alias nobis illatis nostre gratie plene sunt reformati Et ipsam Ecclesiam cum omnibus attinentijs nostre speciali assumpsimus tuicioni Ita videlicet si pactum et promissum Sigillis et scriptura ipsorum videlicet Abbatis et capituli nobis caute ac sincere obseruentur nobis ab eisdem assignatis Quoniam autem actus modernorum hebescere consueuerunt nisi scripture testimonio fuerint consolidati presentem literam ipsis dedimus Sigillo nostro gloriose munitam Datum Burchusen Anno domini MCCXLVI V Nonas Julij Quarta Indiccione