Charter Document - 04200006

Charter Document - 04200006


Charter Number: 04200006
Cartulary Title: Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assignment
Date: 1235
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudigerus dei gratia patauiensis episcopus omnibus presentem paginam inspecturis salutem in domino ad noticiam uestram cupimus peruenire quod cum Monasterium in Maennsee propter malum statum terre et rapinas multiplices in temporalibus pene foret dilapsum et ad nihilum redactum nos eidem Monasterio succurere cupientes prouentus duarum ecclesiarum in Wiselpurch et in Staynachirchen Abbati et Conuentui prefato Monasterio indulgendo contulimus ita tamen vt sacerdotibus ministrantibus in eisdem ecclesijs nobis presentatis ad easdem in prebendis competentibus debeat prouideri cum enim jus predictarum ecclesiarum ad Monasterium Maonnsee ratione fundi dinoscatur pertinere congruum nobis videbatur vt per ipsas prefato deberet Monasterio subueniri et ne collationi nostre tam racionabili in posterum aliquis contraire presumat presentem paginam sigilli nostri inpressione decreuimus conmunire Datum ydus maij Anno dominice incarnacionis MCCXXXV pontificatus nostri Anno secundo