Charter Document - 04200005
Charter Number: | 04200005 |
---|---|
Cartulary Title: | Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1194 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Ego Counradus divina fauente Clementia Ratisponensis Ecclesie Episcopus omnibus Christi fidelibus vere fidei premia invenienda Et ratio dictat et Justitia commendat ut nos qui Religionem profitemur ex ordine Religionem foveamus ex devotione Ea propter Religiosorum fratrum in Menensiensi Cenobio Deo militantium delectati religione Ei cui serviunt nos in hoc credimus famulari si de his in que divinitus potestatem accepimus eorum commodo prospicimus et quieti Ecclesiam igitur Wihemerting cum ex sententia Chori nostri et Ministerialium Ecclesie nostre Jus habeamus et potestatem eidem Coenobio conferendi cum omni Juris integritate quod hactenus in illa tenuimus predictis fratribus omnimodis concedimus ita ut jus habeant eligendi sacerdotem in illam Ecclesiam et presentandi et Juris hujus perpetuitas prefato Coenobio maneat perpetuo Ne qua vero super hac justa Concessione nostra eis questio in posterum inferatur presenti Privilegio caveri volumus et nostre Potestatis officio inhibemus Huius rei testes sunt Heinricus Prepositus Ulricus Decanus Egellolfus Prepositus S Joannis Rudegerus thesaurarius Bernardus Canonicus Rupertus Canonicus Fridericus Canonicus de Prukeberch Ulricus scriba Marctvvardus Decanus de Chambis Fridericus filius Palatini Ministerialis Ecclesie Albertus in Heyda et frater suus Hutvvinus Rupertus Kergel Ekebertus Schultherde Ernestus de Kelzena Hertvvicus de Fronovve Hertvvicus de Manense Rupertus Lupus Berlochus Dapifer Rupertus frater ejus de Nuzzdorff Heroldus Abengvvelbe Rudiger de Manense Albrecht Englschalch Otto Alfrid Friderich duo Conradi et alii quam plures Ego Hainricus Majoris Ecclesie Prepositus subscripsi Et ego Ulricus Decanus + Ego Heinricus + Ego Beletus Scholasticus + Ego Eglolfus Prepositus S Joannis Ecclesie in Traunersee + Ego Hartmannus + Ego Rogerius Thesaurarius + Ego Lantfridus + Ego Fridericus Oblajarius + Ego Bertholdus + Ego Conradus + Ego Bernardus + Ego Dittericus + Ego Hermicus + Ego Conradus de Tekndorff + Ego Conradus Cellararius + Ego Rudbertus de Velkirchen + Ego Chunradus Canonicus Ecclesie S Petri et Hochenhaus + Ego Chunradus Columbanus + Ego Cunradus Nobilis Canonicus S Petri + Ego Bernardus de Ponte Judeorum + Ego Altmanus de Gislingen + Ego Hilprandus de Valkenstein + Actum Dominice Incarnationis anno MCXCIV Indict XII XV Kal Octobr