Charter Document - 04200004

Charter Document - 04200004


Charter Number: 04200004
Cartulary Title: Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1184
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Sancte et Individue trinitatis Chuno Dei gratia Ratisbonensis Ecclesie Episcopus licet immeritus In perpetuum in eo sumus loco et officio licet immeriti Domino providente constituti ut omnibus sub nostro regimine existentibus Jura sua studio paterne sollicitudinis couservemus illesa et his maxime qui sub sancte conversationis religione in laudibus divinis continuo inveniuntur emancipati ne de minori possimus vigilantia reprehendi si permiserimus eos sua justitia defraudari Omnium igitur tam presentium quam futurorum noverit industria fidelium quod predecessores nostri et nos cum eis habuimus in usibus nostris Forestam que dicitur Abernsee ita tamen quod Dominus Abbas de Monsee cum sua congregatione dicerent se tam a nobis quam a predecessoribus nostris pati injuriam maxime cum eandem Forestam antiqua Imperatoris traditione et longissima possessione Monasterium idem quiete possederit multo tempore Nolentes itaque vel Episcopatum vel Monasterium sua defraudari Justitia diligenti inquisitione adhibita invenimus certissima veritate Forestam predictam eidem Monasterio de Jure debere contingere Quia ergo de Justitia Ecclesie nostre nihil credimus deperire si que aliena sunt desistimus possidere sub presentis pagine testimonio certificamus quod a possessione predicte Foreste omnino [sicut et justum fuit] cessimus et ex abundanti justitia eandem Forestam predicto Monasterio super altare B Michelis manu propria tradidimus Hi autem sunt termini ejusdem Foreste In occidente a rivo Zinckinbach ubi ipse Abernsee influit et ab Oriente ubi Tinnilbach in lacum influit usque ad locum ubi Iskila in Trunam cadit et ex alia parte terminum habet usque ad Wizzinbach quo et ipse in Attersee manat et ad alium Wizzinbach usque dum influit Trunam Ne qua ergo spiritualis secularisve persona hanc nostram traditionem immutare presumat ipsam nostri auctoritate precepti sub vinculo anathematis ratam haberi precipimus Et ne a fide et memoria successorum nostrorum hec nostra traditio possit excidere hanc inde chartam sub testimonio multorum fecimus inscribi et nostro sigillo jussimus insigniri Sunt autem hi testes Clerici Godefridus Prepositus Ruprecht Marquardus Decanus Udalricus Rudigerus Hi autem laici Comes Heinricus de Francehusen Friderich Landgrave Comes Rapoto de Ortenberge Albero de Zoolfiunge Friderich de Peringe Rudiger de Waltsteine Otto de Valchensteine Radolth de Gisilingen Dietrich de Reitenbuch Gumpold an der Heide Chunrat de Kirthorff Rudiger de Stein Hartvvich de Lichtenberge Gerloch de Nuzdorff Otto Marsalch Heinrich Hek Dietrich de Kirphern Chunrat Kagel Chunrat de Henhusen Arbo de Aheim et alii quam plures Facta est autem hec traditio anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi MCLXXXIV IV Non April Indict II Imperatore Friderico regnante