Charter Document - 04200002
Charter Number: | 04200002 |
---|---|
Cartulary Title: | Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In Nomine sancte et individue Trinitatis Ego Cono Dei gratia Ratisbonensis Ecclesie Episcopus cum in Monasterio quod apud Manise est situm et in honore B Michelis Archangeli dedicatum et Religionem dissolutam et res Ecclesie dissipatas invenissem deliberato cum fidelibus nostris consilio predictum locum Cuonrado cuidam prudenti et religioso viro commisi cujus Industriam cum recte et utiliter incederet admonitione exhortatione consilio et auxilio promovere curavi Cum autem locus per divinam gratiam et religione et rebus brevi profecisset ego non immerito de divina operatione et bono loci incremento gavisus aliqua eidem loca publice et legitime contuli Beneficium Ministerialis nostri Ottonis de Steinenkirchen videlicet vineam unam et domum Ecclesie contiguam cum area et pomerio suo rogatu et obtentu ipsius Ottonis astante fratre ipsius Henrico et ceteris Ministerialibus nostris Et Novalia cujusdam Riperti Novalia cujusdam Eckerici et filii sui Sibodonis Que ipsa cum omnibus que a predecessoribus nostris Episcopis predicto loco collata et concessa sunt in Ecclesiis in decimis in sylvis in campis cum omnibus cultis et incultis subscribente Clero et assentiente Populo Pontificali auctoritate roboravi Et ut hec Traditio seu Confirmatio indubitata et inconvulsa futuris permaneat temporibus hanc ejusdem rei chartulam sigilli nostri impressione insigniri et roborari precepimus Ego Hagano Prepositus subscripsi Ego Engelbertus Decanus subscripsi Ego Prepositus S Joh Wolfesal Ego Adalbertus Parrochus subscripsi Ego Udalricus Capellanus subscripsi Ego Heimo subscripsi Ego Heinricus Capellanus subscripsi Testes hujus rei sunt Nobiles Marchio Diepaldus Reinbertus Defensor ejusdem loci et fllius ejus Hartvvicus Cuono de Megelingon Udalricus de Wolfenste Mecelinus de Mulcheim Dietericus de Buongart Erchenbertus de Steine Heinricus de Banne Godefridus de Sikelingon Udalricus de Steine Altmannus de Mirkelingon Bertholdus de Alteson Ministeriales Udalricus Vice Dominus Frater ejus Sigehardus Hizo de Reittenbuoch filius ejus Cuonradus Cuono de Dekenbach Cuono de Gisolingon