Charter Document - 04170011
Charter Number: | 04170011 |
---|---|
Cartulary Title: | Zbirka najstarijih hrvatskih povelja (999 - 1089) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1075 - 1076 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Dei eterni future recordationis litteris notificare satagimus Ut posteris pateant Ut Si quis a ueritate exorbitare uoluerit ipsas litteras eundem arguat Ego denique P sancti Ghrisogoni abbas breuis litteris facio de quodam terras In campo Laucarani ab ecclesia sancti Laurencii quasi passos sexaginta In parte occidentali quem Dabro filio Nichifori pro remedio anime sue In domo sancti Laurentii offerens post eius uero obitus Maius filio Barbe abstrere non metuit Sed abstracta aliquantulum uineas ibidem sibi composuit pro qua re Ego quadam dies In episcopatum Iadertine sedis conueni presente Domino Stephano eiusdem cathedra residente et Candido prior et Maius iudex et aliis plures nobilibus quos longum est enarare ibique plurima sunt memorata et quod iniuste a domo Dei fuerat abstractum iuste reddere est iudicatum Ut terras et uineas sit In perpetuum In ecclesia sancti Laurentii et nobis nostrique successoribus possidendum hoc Actum est coram super memorati testes Sed tandem diuina clementia inspirante atque misericordia commotus placuit mihi meisque confratribus Ut ipsas uineas ad ipso Maio In uita sua sine aliquo censo retinere concedimus post abscessum uero eius Si quis ex suo genere eas retinere uoluerit reddat quarta In domo sancti Laurencii et hoc Actum est presente is testibus inprimis Fusco Branza dominico Tichine Dabro filio Nichifori Andreas filio diaconi Martini et Dabrana filio Petri Lipe