Charter Document - 04170010

Charter Document - 04170010


Charter Number: 04170010
Cartulary Title: Zbirka najstarijih hrvatskih povelja (999 - 1089)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1071
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo LXXI indictione nona tempore Cresimiri Dalmatinorum ac Chroatorum regis et Dragi Arbensis episcopi Nos denique Kesensis communitas quia deo et monasterio sancti Michaelis de Sansigo in primordio edificationis ipsius monasterii occulte et aperte offendimus et quia deus sua misericordia nos per reuelationem sancti Nycholai uisitauit quod strages qua deprimimur ob it super nos deuenisset comuni et consilio pro emendatione mali facti quod fecimus donamus nostrum monasterium sancti Petri de Neumis insullis monasterio Sansicano cum suis utrisque insullis Neumis et earum pertinentiis et cum X libris ecclesie et tribus aratris bouum et duabus campanis et CCVI ouibus et XVIII iumentis ac quinquaginta vachis Pristinum uero rogamus dari Maculino Arbensi comiti qui noster est Que omnia volumus ut dictum monasterium sancti Michaelis excepto nominato pristino habeat et iure hereditario in perpetuum possideat salua tamen iustitia Arbensis episcopatus Ego Macolinus Arbensis et Kisanus comes testor et me subscribi iussi Ego Otma dono et subuolo et subscribere me rogo Ego Dobrogost hanc donationem esse volo Ego Petric dono et volo Ego Duimus ualastelin dono et volo Ego Stanimir dono et uolo Ego Burdinus dono et uolo Ego Prelug dono et volo Ego Subdimir dono et volo Ego Paulus dono et volo Ego Culiamir dono et volo Ego Rubo [] dono et volo Ego Bostian dono et volo Ego Stoian dono et volo Ego Gestima dono et volo Ego Priuonego dono et volo Ego Grubice dono et volo Et omnes quotquot sumus hanc donationem volumus esse in perpetuum valituram + Et ego Dragus Arbensis episcopus notate interfui donationi et saluo iure nostre sedis assentio et hoc priuilegium fieri iubeo in cuius diocesi donantes donata sunt Ego Martinus diaconus examinator manum misi Ego Martinuscius de Slovigna examinator iussu domini comitis Marci Michaelis et eius curie examinavi Ego Camboninus de Rodanis de Cremona Arbensis notarius de mandato domini Marci Michaelis comitis Arbensis et curie Arbensis hoc exemplum exemplavi de quodam instrumento exempli confecti per manum Lanfranci olim Arbensis notarii sub anno domini MCCLXXXXI indictione tercia nil adens vel minuens quod sententiam mutet complevi roboravi et consueto signo signavi