Charter Document - 04170009

Charter Document - 04170009


Charter Number: 04170009
Cartulary Title: Zbirka najstarijih hrvatskih povelja (999 - 1089)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1071
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi MLXXI indictione VIIII die octaua mensis iulii tempore domini Alexandri pape urbis Rome Ego C rex Dalmatinorum ac Chroatorum insimul meis cum principibus iustitiam Arbensis ecclesie retinentes et eam in protectione nostra suscipientes uolumus et perpetuo iure assentientes firmamus ut dicta ecclesia habeat suas parochias silicet iuppam que fuit sub alpibus a castro latine Murula vocitato sclauonice Stenice usque ad flumen Copriue et ecclesiam sancti Georgii in Rawna Kissam suis cum pertinentiis tantum retinentes de iure suo paucas uillas Pagi Pecani Murowlani Wlasici quas et si pro malo habet nouo dedimus episcopo Nonensi iuppam Licche iuppam Bucani et Bocachi Et hoc statutum uolumus perpetuo inuiolabile manere sicut semper a maioribus natu didicimus dicte iam ecclesie inuiolabile perstitisse Quicumque igitur nostris de successoribus hoc priuilegium perturbare et ei uim infferre aliquo molimine atemptauerit nostro iudicio pellatur a regno de inferioribus sanctimus componere centum libras auri regali curie medietatem et sancte predicte Arbensi ecclesie aliam medietatem Ad roborem et uigorem nostreque cartule dationis assentionisque iustitie mitram nominis nostri inpressis litteris prelibate donamus ecclesie et nostri sigilli inpressione firmando roboramus Indictione VIIII Datum est hoc priuilegium Arbensi ecclesie in castro Belgrado per manum Johannis diaconi et domini regis notarii coram comuni curia