Charter Document - 04170008

Charter Document - 04170008


Charter Number: 04170008
Cartulary Title: Zbirka najstarijih hrvatskih povelja (999 - 1089)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1070
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Anno dominice incarnationis millesimo septuagesimo indictione VIIII Augusto regnante Romano tertio tempore Cresimiri regis Chroatorum et Dalmatinorum Ego Radouan nepos Lilici trado omnem possessionem meam que fuit predicti aui mei in loco qui dicitur Suchouara beato martiri Grisogono presente eiusdem monasterii Petro abbate Que possessio his manifestis indiciis declaratur a lacu ex septemtrionali plaga protendendo in directum uersus boream ad riuum et ab isto loco eundo ad australem partem ad terminos predii de Dubio cum suis circumadiacentiis pascuis Sed quia resistebat mihi Uekemir Luce iupanus cum Boleslauo tepcii et hoc donum quod sancto martiri intuitu dei et pro remedio meorum predecessorum animarum feceram contradicebat et ad nichilum deuenire satagebat dicens ipsam terram a rege predicto sibi esse concessam Ob quam igitur contencionem die sancto Pasce studui adesse ante presentiam predicti regis ubi non modica turba nobilium tam Chroatorum quam Dalmatinorum adherat Tunc cora[m] omnibus interrogaui satis diligenter dominum meum regem si tantillam hereditatem meam illis iupanis habere concessisset Qui in facie omnium id se minime egisse respondit atque mei misertus largitus est michi legatum suum nomine Apricium socolarem qui regia fretus auctoritate michi et meam terram ab illis defendens redderet ac meam donationem publice coram uicinis in loco supradicto hoc est in monasterio sancti martiris Grisogoni confirmaret et sigilli proprii munimine roboraret Ouod diuine misericordie instinctu factum est Nam predictus Apricius una mecum ad predictum locum uidelicet Suchouara ueniens coram omnibus ibidem manentibus nec non coram aduenientibus subscriptis testibus terram iniuste querentibus interdixit et sicut illam domui dei largitus fueram una mecum regali institutione iterum tradidit et confirmau[it] Unde ego predictus Radouan regia potitus iustitia rogo et contestor omnes Christi fideles per patrem et Iesum Christum filium eius nec non et spiritum sanctum ab utroque procedente ut hec omnia inuiolabiliter conseruent Si quis autem hanc meam oblationem qualibet cupiditate deceptus quocunque ingenio aliquo tempore a domo dei auferre temptauerit superni numinis iram incurrat sortemque possideat cum his qui dixerunt domino deo recede a nobis nec ut iudicetur set ut perpetuo dampnetur resurgat Cui donationi et facto interfuerunt hi testes Desinna Nonensis iupanus testis Cerminicus Breberschico testis Uocinna Zatinscico testis Dalizo Poliscico testis Cosma Luscico testis Mutimir Sidrascico testis Saracino sitinico testis Iacobico Castobriscico testis Bolano tepciza testis Iohannes dat testis Iohannes capellanus testis Budicio postelnico testis Desimir Smulie filius testis Tolimir psar testis Vitomir duornic Hii omnes testes fuerunt coram rege Suchouare uero Tribigoi grascik Croatin Zelodrag Dragouit Dobrogoi Negouan + Ego Anastasius Chroatensis episcopus et aule regie cancellarius hanc donacionis cartulam rogatu predicti Radouani et ex mandato domini mei regis intus in ciuitate Nona scripsi et confirmaui Feliciter