Charter Document - 04160056
Charter Number: | 04160056 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1296 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Offo Miseratione diuina Abbas Glvnicensis Constare cupimus vniuersis presentia inspecturis Quod de bona voluntate et consensu nostri Capituli Renouauimus et ratum habere volumus Priuilegium quod per dominum venerabilem abbatem Chunradum predecessorem nostrum Wernhardo de Strazze et Eufemie vxori sue et Wvlfingo filio ipsorum omnibvs aliis heredibus exclusis rationabiliter est concessum sicut vidimus et legimus dictum priuilegium sine vicio scripture cum testimonio testium in hec verba [] Nos vero petitionibus proborum virorum annuere cupientes presens Priuilegium quod per nos renouatum est Nostro et conuentus nostri nec non Nobilium Domini Vlrici de Capella Domini Heinrici de Volchenstorf et domini Chvnradi de Volchenstorf Sigillis euidentibus fecimus conmuniri cum testibvs subnotatis dominus wernhardus plebanus in hedershouen dominus Fridericus Chresselinch dominus Heinricus Straeler Bernhardus retro siluam Otto Chresselinch Hertnidvs Chresselinch Hermannus Neunburgerius wolfperus bawarus Marchardus Straeler et ulij fide digni Acta sunt hec Anno domini MCC Nonagesimo sexto in vigilia Natiuitatis beate Marie virginis in Glvenich
Markups
Names Markup:
Nos Offo Miseratione diuina Abbas Glvnicensis Constare cupimus vniuersis presentia inspecturis Quod de bona voluntate et consensu nostri Capituli Renouauimus et ratum habere volumus Priuilegium quod per dominum venerabilem abbatem Chunradum predecessorem nostrum Wernhardo de Strazze et Eufemie vxori sue et Wvlfingo filio ipsorum omnibvs aliis heredibus exclusis rationabiliter est concessum sicut vidimus et legimus dictum priuilegium sine vicio scripture cum testimonio testium in hec verba []embed Nos vero petitionibus proborum virorum annuere cupientes presens Priuilegium quod per nos renouatum est Nostro et conuentus nostri nec non Nobilium Domini Vlrici de Capella Domini Heinrici de Volchenstorf et domini Chvnradi de Volchenstorf Sigillis euidentibus fecimus conmuniri cum testibvs subnotatis dominus wernhardus plebanus in hedershouen dominus Fridericus Chresselinch dominus Heinricus Straeler Bernhardus retro siluam Otto Chresselinch Hertnidvs Chresselinch Hermannus Neunburgerius wolfperus bawarus Marchardus Straeler et ulij fide digni Acta sunt hec Anno domini MCC Nonagesimo sexto in vigilia Natiuitatis beate Marie virginis in Glvenich