Charter Document - 04160055

Charter Document - 04160055


Charter Number: 04160055
Cartulary Title: Gleink, Benediktiner 1088 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerit viuentium memoria quod ego Heinricus filius dominj Perchtoldi prevhavenj decimam in Hoedershouen pro qua Conventus Glunicensis monasterij cum patre meo quodammodo contendebat ad instantiam dominj Offonis ibidem nunc Abbatis eidem cenobio restituj contestando quod nullus heredum meorum vel certe aliorum qui mee possessionis erunt participes contra memoratum cenobium pro memorata decima mouere audeat deinceps actionem Vt autem talis contestatio per me siue per alios qui meam hereditatem participant irrefragabiliter in antea teneatur presentem litteram tribus sigillis videlicet dominj ch[unradi] de volchenstorf et Heinrici mei patruj necnon et meo in evidens testimonium commvnirj Acta sunt hec anno dominj MCC Nonag primo In Crastino beatj Nycolai Confessoris et Episcopi