Charter Document - 04160052

Charter Document - 04160052


Charter Number: 04160052
Cartulary Title: Gleink, Benediktiner 1088 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Rudolfus dei gratia Romanorum Rex semper Augustus Vniuersis sacri Romani Imperij fidelibus presentibus et futuris Gratiam suam et omne bonum Tociens Regie Celsitudinis sceptrum extollitur altius et ipsius status a domino a quo datur omnis potestas felicius gubernatur quotiens loca diuino cultui debita benigna consideratione reguntur et ad ipsorum libertates seruandas et facultates augendas graciosa protectio principis inuenitur Cum enim omnis gloria siue potencia principatus in subditorum consistat solidata fortunis expediens arbitramur et condecens ut simus subiectis ac deuotis et in justicia faciles et in gracia liberales Nouerit igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas quod accedentes Regie Maiestatis presenciam venerabilis [] Abbas et pars Conuentus Monasterij Gleunicensis quoddam priuilegium sibi a pie memorie quondam Friderico Duce Austrie et Stirie traditum in nulla sui parte viciatum nostro Culmini demonstrarunt supplicantes humiliter et deuote ut idem priuilegium et contenta in eo approbare confirmare et innouare de benignitate Regia dignaremur Cuius priuilegii series talis est [] Nos itaque predicti Abbatis et suorum confratrum humilibus precibus propter deuocionem sinceram qua circa diuini cultus obsequia iugiter et feruenter vigilant ac ob anime nostre remedium graciosius annuentes prescriptum priuilegium cum omnibus et singulis in eo contentis articulis approbamus jnnouamus et tenore presentium auctoritate Regia confirmamus Inhibentes vniuersis et singulis sub Imperii Romani dicione degentibus sub obtentu gracie nostre firmiter et districte nequis contra prenotati priuilegij per nos approbati jnnouati et confirmati tenorem prenominatos Abbatem et Conuentum Glevnicensem audeat molestare vel ipsum priuilegium in aliqua sui parte infringere aut ei ausu temerario presumat aliqualiter contraire Quod qui forte fecerit Centum libras auri puri conponat medietate fisco nostro reliqua dicte Ecclesie persoluenda In cuius testimonium presentes litteras exinde conscribi et Maiestatis nostre Sigilli munimine mandauimus roborari Testes Venerabiles [] Archiepiscopus Salzburgensis et Jo Chymensis Episcopus Illustres Jo et Al fratres Duces Saxonie Otto Marchio Brandenburgensis Spectabiles viri [] Marchio de Hohberg H Comes de Vurstenberg et F Burgrauius de Nverenberg aliique quam plures Actum et Datum Wienne Nonis Junij Indictione VII Anno domini Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Nono Regni vero nostri Anno Sexto Signum Domini Rudolfi Romanorum Regis Inuictissimi

Markups

Names Markup:



Rudolfus dei gratia Romanorum Rex semper Augustus Vniuersis sacri Romani Imperij fidelibus presentibus et futuris Gratiam suam et omne bonum Tociens Regie Celsitudinis sceptrum extollitur altius et ipsius status a domino a quo datur omnis potestas felicius gubernatur quotiens loca diuino cultui debita benigna consideratione reguntur et ad ipsorum libertates seruandas et facultates augendas graciosa protectio principis inuenitur Cum enim omnis gloria siue potencia principatus in subditorum consistat solidata fortunis expediens arbitramur et condecens ut simus subiectis ac deuotis et in justicia faciles et in gracia liberales Nouerit igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas quod accedentes Regie Maiestatis presenciam venerabilis [] Abbas et pars Conuentus Monasterij Gleunicensis quoddam priuilegium sibi a pie memorie quondam Friderico Duce Austrie et Stirie traditum in nulla sui parte viciatum nostro Culmini demonstrarunt supplicantes humiliter et deuote ut idem priuilegium et contenta in eo approbare confirmare et innouare de benignitate Regia dignaremur Cuius priuilegii series talis est []embed Nos itaque predicti Abbatis et suorum confratrum humilibus precibus propter deuocionem sinceram qua circa diuini cultus obsequia iugiter et feruenter vigilant ac ob anime nostre remedium graciosius annuentes prescriptum priuilegium cum omnibus et singulis in eo contentis articulis approbamus jnnouamus et tenore presentium auctoritate Regia confirmamus Inhibentes vniuersis et singulis sub Imperii Romani dicione degentibus sub obtentu gracie nostre firmiter et districte nequis contra prenotati priuilegij per nos approbati jnnouati et confirmati tenorem prenominatos Abbatem et Conuentum Glevnicensem audeat molestare vel ipsum priuilegium in aliqua sui parte infringere aut ei ausu temerario presumat aliqualiter contraire Quod qui forte fecerit Centum libras auri puri conponat medietate fisco nostro reliqua dicte Ecclesie persoluenda In cuius testimonium presentes litteras exinde conscribi et Maiestatis nostre Sigilli munimine mandauimus roborari Testes Venerabiles [] Archiepiscopus Salzburgensis et Jo Chymensis Episcopus Illustres Jo et Al fratres Duces Saxonie Otto Marchio Brandenburgensis Spectabiles viri [] Marchio de Hohberg H Comes de Vurstenberg et F Burgrauius de Nverenberg aliique quam plures Actum et Datum Wienne Nonis Junij Indictione VII Anno domini Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Nono Regni vero nostri Anno Sexto Signum Domini Rudolfi Romanorum Regis Inuictissimi