Charter Document - 04160047
Charter Number: | 04160047 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Pvrchardus de Klinberch Marsalchvs Regni Bohemie Capitaneus Anesi Omnibus intuentibus presens scriptum salutem in perpetuum Quia sepe labuntur A memoria que scripture testimonio non firmantur Idcirco prudens hominum sagacitas defectum huiusmodi solet multociens confirmatoriis Litteris preuenire Quapropter vniuersis et singulis cupimus fore notum quod Poppo de Grvnenpurch ob remedium sue anime ac incrementum salutis Juspatronatus in Ecclesia Hedershouen dicta quod sibi a suis progenitoribus conpetebat Glunicensi Monasterio tradidit propter deum de consensu omnium heredum et parentum suorum consilio meliorum Adiecit autem pater et dominus venerabilis Patauiensis Ecclesie Episcopus cum plena suj Capituli voluntate Ivs quod Rectori Ecclesie supradicte in decimis et dotibus adtinebat volens vt seruata ibidem instituta Clerico ex Priuilegiis portione Glunicensis Ecclesia deinceps per residuum melioris prebende beneficio subleuetur Cum igitur quod in potestatem dictj Monasterij sic transiuit sub defensionis gratia domini nostri Regis sicut et alia bona sua quibus non inmerito taliter adunatur perpetuo debeat confouerj vt sub vnius Aduocatie tytulo decetero sepe dictum Monasterium quo ad huiusmodj saluum existat ecce nos de iussu et iusticia dictj dominj nostri Regis Aduocatiam cum dotibus et decimis et hominibus Hedershofensis Ecclesie memorate ad manus et potestatem Serenissimi dominj nostri Regis specialiter adtrahentes in defensionis tutela sepius memorate semper uolumus tales esse domino concedente quod non solum Ecclesie Glunicensi proficiat in presentj sed etiam honorj prefati dominj nostri pariter et salutj conpetat in futurum vt sic a Judicibus provincie homines et bona Hedershofensis Ecclesie decetero sint inmvnes quod nec ad suum placitum judices ipsos venire coartent nec de bonis ipsorum se aliqualiter intromittant que debent Glunicensi Monasterio per omnia salua esse Sed si fur uel aliquis Reus mortis repertus fuerit in bonis eisdem cum solis vestibus quas cingulo clausas habet seculari ivdicio assignetur Vt autem ab omnibus nostris successoribus istud seruetur diligentius inconcussum et Judices ac alij partium illarum incole non ignorent presentem paginam nostro sigillo iussimus conmunirj Datum in Castro Stirie Anno dominj Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Qvinto In festo Assumptionis beate virginis Marie Indicione Tertia