Charter Document - 04160040
Charter Number: | 04160040 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Poppo de Grvnenbvrch Omnibus scire volentibus cupio fore notum quod cum essem in plena potestate mei corporis atque disponendarum rerum mearum viribus constitutus et recognoscerem huius vite Labilem esse modum ita quod temporalibus eterna sint merito preponenda Ob memoriam mei dilecti patris nomine Rvdigeri ac aliorum parentum meorum Monasterivm Glvnicense cuius tenuis est possessio aliquibus meis facultatibus proposse decreui fideliter ampliare vt non solum mee parentele sed et michi et omnibus meis liberis et heredibus proficiat aput deum Hinc est quod ego ivspatronatus Ecclesie Hederzhoven dicte quod michi a meis progenitoribus hactenus conpetebat super altare Sancti Andree Apostoli prefati Monasterij liberaliter tradidi manu mea volens vt ad Abbatem ipsius loci perpetuo pertineat ivs presentandi Rectorem ad Ecclesiam memoratam me in ipso Monasterio prelibato eligente fiducialiter ecclesiasticam sepulturam presumendo nichilominus et optando quod omnes mei heredes faciant illud idem vt post terminvm huius vite orationes et elemosinas fratrvm sepe dicti Monasterii pariter consequamur in pondere retributionis eterne Ut autem nulla calumpnia subuertere ualeat dictum donum immo semper ipsi Monasterio maneat inconcussum presens scriptum consentientibus omnibus meis amicis et liberis meo sigillo ivssi fideliter conmuniri presentibus qui aderant testibus subnotatis quorum hec sunt nomina Fridericus venerabilis Gaerstensis abbas Vlricus de Stiria Maeingoz de Waldekke patavienses Canonici Pilgrimus vicarius ipsius Ecclesie Vlricus de Kapella Gvndacherus de losenstaein Dvringus piber Marquardus prewhaven Otto de Grillenperge et filius suus Otto Marquardus metze Wernhardus de strazze et filius suus Vlricus Walchvnus de losenstaein cum filiis suis Ditmaro et haeinrico Wulfingus de weinperge Gerungus de Mosenich cum filiis suis Haeinrico ei Richero Heinricus spitze Gvndakerus dictus dringer et filius suus Otto Fridericus de hagewalde Albero de haucenbach Haeinricus Jacober Leo de frideberch Erchengerus dictus sulcer haeinricus de stadel haeinricus fridericus de Cherzperch Otto de perge Karolus de Gelle Haeindenrich Albero Tanquardus haeinricus Ekkardus de Patavia Fridericus Vlricus medicus serui venerabilis abbatis de Gersten et alii quam plures Acta sunt hec in Monasterio Glvnicensi anno domini Millesimo Ducentesimo Septuagesimo quarto Sub venerabili pataviensis Ecclesie episcopo Petro Septimo Idus lvnij Sigilla etiam illorum qui aderant appendi feci ad cautelam