Charter Document - 04160034
Charter Number: | 04160034 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Otacharus dei gratia Boemie Rex Dux Austrie et Stirie ac Marchio Moravie Omnibus hanc litteram inspecturis salutem in domino Qvia nos de regali magnificentia Glvnacensi ecclesie ad instantiam Chunradi venerabilis abbatis ibidem iura et libertates quas ab antecessoribus nostris principibus Austrie et Stirie salubriter noscitur accepisse conservare volumus et stabiliter confirmare immo de nostri culminis excellentia wltu sereno modis quibus possumus ampliare presenti scripto iura premissa cum libertatibus datis monasterio prelibato per insertionem priuilegii ab illustri duce Friderico concessi declarare volumus de verbo ad verbum per omnia in hunc modum In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen Fridericus dei gratia Dux Austrie et Stirie et Dominus Carniole Nos autem omnia que in presenti priuilegio sunt expressa Rata et stabilia esse volentes per nostre magnitudinis munificentiam pietate regali duximus confirmandam nostris sigillis cum subnotatis testibus roborantes Quorum hec sunt nomina Dominus Petrus venerabilis pataviensis episcopus Dominus Bruno olomucensis episcopus et Capitaneus Stirie Ortolfus abbas monasterii medlicensis Fridericus abbas Gerstensis Magister Petrus et Magister Vlricus prothonotarii illustri Regis Heinricus Comes de Hardekke Chunradus scriba anasi Vlricus de noua domo Heinricus de Chvonringe Otto de Haselowe Albertus dapifer de vaelsperch Otto de perhtolfstorf Wlfingus de Stvbenberch Wernhardus Comes de phanneberch Heinricus de Schowenberch Vlricus de Liehtenstein Chunradus Heinricus fratres de Svmberawe Vlricus de Chappelle Vlricus de Lobenstein Gvndakarus Rugerus fratres de Storchenberch Otto Hertnidus de Trvna Wichardus de pollenheim Pilgrimus de Tanneberch Dietericus Heinricus fratres de Dobra Orfolfus de Chersperch Richerus de Stadel Marquardus perhtoldus fratres de prevhaven et alii multi Actum et Datum Anno domini MCCLXVIIII per manus Magistri Vlrici prothonotarii znoyme II Idus Junij