Charter Document - 04160032
Charter Number: | 04160032 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritvs sancti Amen Bertholdvs dei gratia babenbergensis ecclesie episcopus Uniuersis hanc paginam inspecturis salutem in domino Omnia facta temporis de facili caderent a memoria mortalium animarum si scripture testimonium quasi eternalia ipsis non imponeret fundamenta Quare cum dilectus nobis Chvnradvs venerabilis Glunicensis ecclesie abbas sua nobis exhibuerit instrvmenta quibus per antecessores nostros sua exstitit ecclesia memorabiliter possessionibvs et iuribus eleuata nos ut de pingui gratia pingviorem iuris subsequentiam faciamus ecclesie Glvnicensi que de sinu et precordiis nostre manauit ecclesie sic fundata quod eidem in nullo deesse aliquatenvs debeamvs omnes possessiones a predecessoribvs nostris traditas eidem monasterio in siluis pascuis terminis lacv etiam in windischgersten nominatim expresso et in hag et in wiennerwege prediis positis et donatis eidem vel vbicumque nomine babenbergensis ecclesie ad dictum defluxit cenobium predium aliquod de iustitia spetiali liberali gratia confirmamvs et ratum habemvs quicquid in priuilegiis dicti monasterii nobis est exhibitum et ostensum videlicet primi et secundi Ottonis et episcopi Eigelberti quorum trium publica instrvmenta taliter approbamvs quasi a nobismet ipsis specialiter exiuissent Preterea quia dictum monasterium gaudet specialiter eo iure quod ecclesie nostre barones et milites sua possint phevda que a nobis obtinent illi monasterio delegare nos quandam curiam in schachen quam dvringvs miles dictus Grassgulle deputauit cenobio memorato recognoscimus legitime donationis titulo fratribus ipsius monasterii per eundem dvringvm fuisse traditam et donatam et huivsmodi delegationem sicut est dignum favorabiliter amplexamvr Nolentes omnino quod aliquis officialium nostrorum vel iudicum abbatem et fratres sepe dicte monasterii debeat in hac et consimili gratia perturbare Futuris etiam discriminibus obuiantes presenti scripto volumus esse cautum sicut etiam antecessores nostri statuerunt firmiter obseruandum ne quis abbas et conuentus Monasterii Glvnicensis preter fundatoris sev aduocati sui licentiam et consensum quamcunque possessionem Cenobii memorati alienare audeat uel presumat jn penam cuiuscunque emptoris periculum amissionis interminantes Vt autem hec omnia uigoris et roboris habeant firmitatem et a nullo successorum nostrorum valeant cassari vel infringi Sigilli nostri mvnimine duximus roboranda Testibus subnotatis Perhtoldus abbas de chremsmunster Pernhardus hospitalarius de pirn Ditmarus plebanus de chirichdorf Magister Heinricus medicus Ditmarus Sacerdos de hag Albero capellanus Ditmarus de Sancto Stephano Otakerus de Slirbach Fridericus Richervs fratres de hagwalde Rvodigerus de Zucha Chunradus Lvodwicus fratres de Zucha Otakerus Gotfridus fratres de Ivoterbach Ditricus Gerber Tyrolfus magister coquine cum multis aliis Datum apud Kyrichtorf Anno domini MCCLXIIII Sexto decimo Kalendas Julij