Charter Document - 04160031

Charter Document - 04160031


Charter Number: 04160031
Cartulary Title: Gleink, Benediktiner 1088 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1263
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Otto dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopvs Arnoldus prepositus Sancti floriani Magister Chunradus eiusdem loci Canonicus Otto Decanus Laureacensis ac Magister Jofredus Canonicus veteris Capelle Ratispone patere uolumus quod cum inter venerabilem Abbatem [] et Conuentum de Glvnich Ordinis Sancti benedicti patauiensis diocesis ex una parte et Dominum Heinricum Rectorem Ecclesie in Syrnich ex altera super Capeila Tvdich ac diuersis terminis ipsius Capelle et Ecclesie Syrnichensis que omnia ratione quorundam priuilegiorum nomine Ecclesie sue petebat idem Abbas esset materia questionis suborta Tandem per uarios processus habitos hinc et inde in Nos tamquam conmuniter a partibus extistitit compromissum ita uidelicet quod quicquid arbitraremur inter ipsas tenerentur sub pena Centum Marcarum puri argenti wiennensis ponderis firmiter obseruare Media vero pars huius peccunie nobis Ordinario loci assignabitur a parte que in toto uel parte arbitrio uoluerit obuiare Reliqua cedet parti arbitrium seruare uolenti Et persoluetur hec peccunia sine more dispendio ante omnem litis ingressum personis iam expressis Nos vero auditis propositis et discussis contentionis et iuris partium meritis In nomine patris et filii et spiritus sancti arbitrando primo duximus statuendum quod Ecclesia de Glvnich Capellam Tvdich prefatam cum omnibus possessionibus iuribus terminis ipsius Capelle taliter nominantur Curia decimalis an dem hevberch domus una Curia sub monte domus una In winchel domus V Im Rvot una In Tvdich domus XV Im Graben una In Stinchenekke una Am Pranperg una Distelberch una In Glvnich tres In talarn VI In winchlarn IIII In Oede tres In Hvlwarn VI In Vnwirde due Grillinperg tres Reinbrehtsperge quatuor In Oede una In Schachen una In Prantsteten una In Tenne due Item Tenne una Heller una Pheffingen tres Item in Tenne due Im Revte due An der Lyten una Ovf dem Heuberch tres In der Gruft una Retro Capellam una Sub silua una Arbitrati sumus etiam ad omnem iurgiorum materiam inposterum amputandam quod predicti Abbas et Conuentus Renuntiabunt expresse omnibus Priuilegiis gratiis ac uniuersis impetratis et impetrandis presentibus et etiam retroactis que dissensionis huiusmodi materiam tangere uidebantur Et insuper omni iuri et iuris actioni sique eis conpetebat uel conpetere poterat ex uia qualicunque et super hoc nobis Ordinario loci ac prefato Rectori suas patentes assignabunt litteras Sigillis propriis consignatas Ex alia vero parte sic duximus statuendum quod dominus Heinricus Rector in Syrnich et eius successores ipsam Ecclesiam Syrnik possessiones decimationes terminos ac omnia iura dependentia ab eadem Matrice Ecclesia libere possidebunt in omnibus locis et terminis in quibus tam ipse quam predecessores sui supradicta hactenus possederunt exceptis possessionibus Capelle Tvdich antedictis et possessionibus similiter Capelle Stadel que Tvdich Capelle per conmutationem legitimam et perpetuo duraturam in ipso nostro arbitrio est adiuncta tum propter utilitatem euidentem tum propter necessitatem urgentem personarum et locorum Nostra Ordinarii loci et Capituli Patauiensis super hoc interueniente Auctoritate pariter et assensu sicut in instrumento inde confecto plenius continetur Arbitrati sumus etiam quod uniuersi alii parrochiam Syrnichensis Ecclesie ab eadem Matrice Ecclesia cuncta recipient ecclesiastica sacramenta Et canonica rectoris Ecclesie Syrnichensis institutio aput Episcopos Patauienses inperpetuum libera remanebit In cuius rei testimonium et euidentiam presentes litteras nostrorum et ipsarum parcium sigillorum munimine duximus roborandas Acta sunt hec in Ecclesia Oppidi Patauiensis Episcopi Ebelsperch Anno gratie MCCLXIII Idus Maii Indictione sexta Pontificatus nostri Patauiensis Episcopi anno Nono