Charter Document - 04160030

Charter Document - 04160030


Charter Number: 04160030
Cartulary Title: Gleink, Benediktiner 1088 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1262
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Urbanus episcopus seruus seruorum dej venerabili Fratri Episcopo Olomucensi salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis dilecti filii abbas et Conuentus Monasterij in Gleuinc ordinis sancti Benedicti quod Plebanus ecclesie de Sirnich Patauiensis diocesis ecclesiam de Tuudich eiusdem diocesis quam ipsi abbas et Conuentus in usus proprios canonice obtinebant laicali fultus potentia femere occupauit eamque detinet occupatam in eorundem abbatis et Conuentus preiudicium et grauamen Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus partibus conuocatis audias causam et appellatione remota debito fine decidas faciens quod decreueris per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Datum apud Vrbem ueterem XIII Kalendas Januarij Pontificatus nostri anno Secundo