Charter Document - 04160028

Charter Document - 04160028


Charter Number: 04160028
Cartulary Title: Gleink, Benediktiner 1088 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1254
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In Nomine Domini Amen Ego Otto de Stiria uolo omnibus esse notum quod ego predium quoddam situm apud Vineam Monasterij Glunicensis dictum in ualle quod Jure proprietatis mihi attinebat propter salutem anime mee ac meorum omnium propinquorum contuli Monasterio S Andree Apostoli in Gleinckh fratribusque ibidem Deo militantibus Conrado de Rutzenwunckhl qui idem predium a me possedit Titulo Pheodali memoratum Predium in ualle mihi libere resignante Cum autem ante dictum Predium quidam Otto Nomine Pistor Cenobij memorati a Predicto Conrado teneret in Pheodo dicti fratres ipsum Predium ab eodem Ottone et filijs suis taliter absoluerunt quod idem Otto ad Dies uite sue solumodo illud possideret soluendo inde Triginta Denarios in Festo S Andree Apostoli omni anno post terminum uero uite dicti Ottonis nullus filiorum aut heredum suorum quidquam Juris habeat in dicto Predio sed ad Monasterium Glunicense pertineat toto Jure sine cunctatione qualibet libere perpetuo possidendum Volo autem de ipso Predio illud firmiter obseruari quod nullus Predictorum Coenobitarum seu sit persona Publica uel priuata habeat aliquam potestatem illud Pheodum ab usu fratrum ipsius Monasterij aliquo modo transferendi et si alicui quod absit ipsum fuerit quocunque modo assignatum in preiudicium Ecclesie nullo modo teneat illud factum et in huius rei Testimonium et robur adhibeo meum sigillum presenti scripto Testibus qui huic facto intererant similiter adnotatis Gerungus Abbas Garstensis Ditmarus de Stiria et filij sui Ditmarus Durnigus Gundacherus de stovenberg Marquardus Bertholdus dicti Priuhouen Bertholdus Duringus Fratres Scheckhen Ortolphus Henricus fratres de Kerschberg Richerus Rudigerus fratres de Klingelbrunne Henricus Conradus Fratres de Ritzenwungel Otto decimator in Hag Henricus Ciuis de Styria dictus Kerschberger Cum filio suo Wachuno Conradus officialis de Gleinkh Heinricus Otto fratres de Kirchdorff Ditmarus Consanguineus Domini Rudolphi Abbatis Henricus Ortolphus familiares Ecclesie Datum inforo Styrie Anno Domini Millesimo Ducentesimo Quinquagesimo quarto Calendas Maij sub Reuerendo in Christo Patre et Domino Rudolpho Abbate