Charter Document - 04160024
Charter Number: | 04160024 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otto de Ror et Otto de Volkinsdorf omnibus christi fidelibus inperpetuum Vniuersis hanc paginam inspecturis presentium testimonio innotescat quod uxore mea apud Glunich sepulta Ego Otto de Ror et filii mej recepti sumus in fraternitatem ipsius congregationis et pro remedio anime mee parentumque meorum et karissime coniugis mee tradidi super altare sancti Andree legitima donatione curiam sitam in Stadelen cum omnibus pertinentiis suis presentibus fratribus ipsius uxoris mee et donationem meam adprobantibus retento tamen mihi iure aduocati tali interposita conditione quod ego et heredes mei eandem curiam defendere teneamur absque omni conmodo temporali et precium laboris nostri solum sit quod habeamus conmunionem et plenam fraternitatem in missis et orationibus prefate congregationis Similiter Ego Otto de Volkinstorf pro remedio anime sororis mee iam sepulte fratre meo Ditrico presente et adprobante tradidi super altare sancti Andree legitima etiam donatione predium situm in Spitzenburch ad annuam pensionem dimidii talenti Huius rei testes sunt Bernhardus plebanvs de Halle Ditricus de Vokenstorf Fridericus chressilinch Ditmarus de chaersperch et filii eius Ortolfus et Heinricus Vlricus de lanzenperge Poppo Heinricus de Egendorf Heinricus svnil Vlricus de grillinperge Walchunus de stiria officialis ducis Renhardus de Sinzenperge et filii eius Rudgerus Heinricus Vlricus de Sinzenperge Wecelo de hell Vlricus mulhart Sifridus et Wolfel de glevzze Ditricus hecko Gotshalcus de assha Magins de dorf Heinricus de Ode Heinricus gallus Heinricus de aeich Fridericus de fonte Diepoldus sagittarius Vlricus mettze Chunradus scriba Herwicus de heninge Chunradus de Asperch Heinricus filius purchardi De Glunich Bruno Pitrolfus Chunradus Albero Livpoldus Chunradus Heinricus Otto Chunradus Siboto et allii quam plures Acta sunt hec jn Glunich anno ab incarnatione domini MCCXXXIIII Nonis februarii Indictione septima