Charter Document - 04160021

Charter Document - 04160021


Charter Number: 04160021
Cartulary Title: Gleink, Benediktiner 1088 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1224
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte [et] indiuidue trinitatis Amen Livpoldus secundvs dei gratia dux Austrie et Stirie omnibus christi fidelibus imperpetuum Liquet nos a deo creatore temporali dignitate prelatos ad hoc ut promotionibus sacrarum ecclesiarum satagamus nos exhibere paratos ad ipsius honorem per quem reges regnant et principes dominantur Hinc est quod notum esse uolumus omnibus hanc litteram inspecturis quod familiaris noster Pilgrimus abbas glvnicensis cenobij et conuentus loci eiusdem beneuolo et conmuni consensu nobis predia sua cambiuerunt omnia uidelicet ante Boemicum nemus et in Riedmarch in diversis locis posita magis nobis quam ipsis profutura Ipsum etiam nemus usque ad terminos Boemie cum omni prorsus utilitate que ibi nunc est aut ibidem fieri poterit et alia predia in Enstal apud uillum Ruprehtingen in monte sita nobis similiter cambiuerunt Nos avtem uersa uice in concambjo dedimus dictis fratribus et ecclesie glvnicensi predia nostra in Austria sita apud Mvzliche loco qui dicitvr Rvtarn et Sewarn et item Rvtarn cum omni utilitate et iure instituendi ac destituendi taliter ut ipsa predia prorsus sint libera ab omni oppressione vel exactione iudicum sev aduocatorvm et iudicia quarunlibet causarum que ibi emerserint in abbatis manu terminanda consistant hoc excepto si fur vel aliquis reus sanguinis ibidem deprehensus fuerit cingulotenus tradatur iudici rebus eiusdem integraliter remanentibus ecclesie memorate Coloni quoque eorundem prediorum tam in Nemoribus quam in aruis omnino idem ius habeant sicut sub nostro dominio habuerunt Statuimus etiam firmiter ut nulli successorum nostrorum liceat aduocatiam eorundem prediorum alicui infevdare sed princeps terre tantummodo ea absque utilitate pro mercede celesti defendat Preterea superaddimus dictis fratribus in cambjo ut de uictualibvs eorum per aquam ascendentibus scilicet de XV carradis uini et frumenti XXX modiis maioris metrete uectigal aut exactionis ulla species in perpetuum non requiratur Hec avtem facta sunt presente et consentiente domino nostro Ekeberto babenbergensi episcopo ad quem ius fundi in prefato cenobio dinoscitur pertinere sicut per ipsius patet sigillum quod huic pagine est appensvm Et ut factum huiusmodi robur semper optineat firmitatis nec ab aliquo successorum nostrorum ualeat irritari presentem cartam conscribi fecimus et domini nostri E babenbergensis episcopi et nostro ac fratrum sigillis ipsam uolumus roborari Testes Heinricvs filivs ipsivs ducis Chunradvs comes de hardekke Otto ratisponensis ecclesie aduocatus Heinricus et Wernhardvs de schonberch Vlricus de peka Vlricus de valchenberch Hadmarus Heinricus fratres de Kvnringe Vlricus marsalcus de valchenstein Rvodolf de potendorf Heinricus de zebinge Hadmarus de sunneberch chadoldus dapifer de veltsperch Hadmarus de ernsprvnne Irnfridus et volricus fratres de hinperch Livpoldus pincerna de Molanstorf Heinricus camerarius de tribanswinchel Chunradus dapifer de arberch Otto de perhtolstorf Albero pincerna de grimenstein Perhtoldus dapifer de emberberch Hermmanus de chranchperch Otto de ror Albero de pollenheimen Vlricus de marbach Gundacher filius duringni Gundacher filius gundakari de Stire Otakerus Rudolf fratres prvhavenen Durinch de stachen Heinricus de wasen Dietricus de sperchsteten Dietmarus de shatawe Sivridus de nezilpach Marquardus de adilwanch Otaker de slirbach Vlricus de Zirberch et alii [] Acta sunt hec in Chremse in ecclesia S Uiti Octauo decimo Kalendas Jvlij Anno incarnationis dominice MCCXXIIII Indictione XII feliciter Amen