Charter Document - 04160020
Charter Number: | 04160020 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Leupoldus dei gratia dux austrie et stirie omnibus christi fidelibus inperpetuum Liquet nos a deo creatore temporali dignitate prelatos ad hoc ut promotionibus sacrarum ecclesiarum satagamus nos exhibere paratos ad ipsius honorem per quem reges regnant et principes dominantur Hinc est quod notum esse uolumus omnibus hanc litteram inspecturis quod dilectus et familiaris noster Pilgrimus abbas Glvnicensis cenobii et conuentus loci eiusdem beniuolo et conmuni consensu nobis predia sua cambiuerunt omnia uidelicet ante Boemicum nemus et in Riedmarch in diuersis locis posita magis nobis quam ipsis profutura ipsum etiam nemus usque ad terminos Boemie cum omni prorsus utilitate que ibi nunc est aut ibidem fieri poterit Nos autem uersa uice in cambio dedimus dictis fratribus et ecclesie Glvnicensi predia nostra in Austria sita apud Mvzlik loco qui dicitur Rvttaren et Sewaren et item Rvttaren cum omni utilitate et iure instituendi et destituendi taliter ut ipsa predia prorsus sint libera ab omni oppressione uel exactione iudicum sev aduocatorum et iudicia quarumlibet causarum que ibi emerserint in abbatis manu terminanda consistant hoc excepto si fur vel aliquis reus sanquinis ibidem deprehensus fuerit cingulotenus tradatur iudici rebus omnibus eiusdem malefactoris integraliter remanentibus ecclesie memorate Coloni quoque eorundem prediorum tam in nemoribus quam in prediis omnino idem ius habeant sicut sub nostro dominio habuerunt Statuimus etiam firmiter ut nulli successorum nostrorum liceat aduocatiam eorundem prediorum alicui infeudare sed principes terre tantummodo ea absque omni utilitate sed pro mercede perpetua semper protegat et defendat Preterea superaddimus dictis fratribus in cambio ut de uictualibus eorum nec uectigal nec theloneum aut tributum nec aliqua exactionis species per aquam descendentibus aut ascendentibus aliquatenus requiratur Hec autem facta sunt presente et consentiente domino nostro Ekeberto Babinbergensi episcopo ad quem ius fundi in prefato cenobio dinoscitur pertinere Preterea eidem ecclesie respectu eternorum aliam gratiam indulsimus et siluam nostram cytra anesum et Styre ubique ac utrimque ad usus tantum necessarios et proprios licenciauimus sub conditione specialiter sic excepta scilicet ut nullatenus aliquid ex ea uendant uel alienis tribuatur Sed quibuscunque domi egeant id est ad edificia ad uineas uel ligna ad ignes sev ad quaslibet iustas et necessarias proprietates Hec omnia sub nostra licencia et pace ubique in silua nostra sine omni censu et precio uel tributo fideliter accipiatur Quam clementie nostre largam licentiam eis antea dudum dederamus Sed nunc in publico et tam famoso ministerialium conuentu denuo renouauimus et confirmauimus Et ut factum huiusmodi robur semper optineat firmitatis ne ab aliquo successorum nostrorum ualeat irritari presentem Kartam conscribi fecimus et sigilli nostro roborari Testes Heinricus filius ducis Levpoldi Chunradus comes de Hardeke Otto de Lengebach ratisponensis ecclesie aduocatus Heinricus et Wernhardus fratres de Schovmberch Vlricus de Beka Vlricus de Valchiberch Hademarus et Heinricus fratres de Chunringen Vlricus marschalcus de Valchenstein Rudolfus de Potendorf Heinricus de Zebingen Hademarus de Sunnenberch Kadoldus de Veldisperch dapifer Hademarus de Ernestprunne Otto de Perhtoldistorf Yrenfridus et Vlricus fratres de Hymperch Leupoldus pyncerna de Molanstorf Heinricus camerarius de Tribanswinchil Chunradus dapifer de Arberch Wikardus de Arenstein Hermannus de Chranechperch Albero pyncerna de Grimmenstein Perhtoldus dapifer de Emberberch Otto de Ror Albero de Pollenheim Vlricus de Marbach Heinricus filius Ottonis de Traberch Gundakarus filius Duringi de Styra Gundakarus filius Gundakari de Styra Gotfridus de Offenberch Chunradus de Hohenuelsse Eberhardus nobilis de Slvzilberch Chuno dapifer Babinbergensis episcopi Heinricus camerarius de Stritperch Tyrolfus magister coquine Babinbergensis episcopi Otakarus Privhauen Rudolfus forstmagister de Styra Duringnus de Schachen Dietricus de Sperchsteten Heinricus de Wasen Dietmarus de Schatowe Syfridus de Nezilbach Otto de Alben Marquardus de Adilwanch Otakarus de Slierbach Vlricus de Zyerberch Wernhardus de Wizzenberch Vlricus de Grunenburch et alii quam plures Acta sunt hec in Crems in ecclesia sancti Viti XVIII kalendas Julii Anno incarnationis dominice MCCXXIIII Indictione XII per manum Leupoldi Notarii nostri felycyter amen