Charter Document - 04160017
Charter Number: | 04160017 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Livpoldus dei gratia Dux Austrie et Stirie vniuersis christi fidelibus in perpetuum Laudabilis est scripture thesaurus et merito ab omnibus diligendus nam per ipsum cuiuslibet facti sanctitur stabilitas eiusque subsidio perseuerat integritas inconuulsa Hinc est quod notum esse uolumus omnibus ad quos presens scriptum peruenerit quia constitutus in nostra presentia Pilgerimus venerabilis Abbas Glvnicensis per generalem sententiam optinuit coram nobis ut priuilegia a nostris antecessoribus Glvnicensi cenobio collata que per incendium uel per negligentiam seu quocunque alio modo sunt deperdita nos renouare teneamur eidem Quo iure patenter optento prefatus Abbas sufficienti testimonio conprobauit quia pater noster L felicis memorie ecclesiam Tvedich pro remedio anime sue cum omnibus ad ipsam de iure pertinentibus contulerit cenobio memorato ipsamque donationem suo confirmauerit instrumento Nos itaque id quod a patre nostro rationabiliter factum est ratum habentes traditionem dicte ecclesie cum omnibus appendiciis supradicto cenobio confirmamus Et ut deinceps quieta possessione in eadem ecclesia sepe dictus abbas gaudeat suique successores presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus insigniri testibus subnotatis Testes Herrandus de wildonia Duringus de Styra Heinricus de Trvna Otto de rore Albero de Pollenheim Vlricus marschalcus de valchensteine Albero pincerna de Grimmensteine Perhtoldvs dapifer de Emberberch Vlricus de Grvnenburch et frater suus Heinricus Heinricus de Chrvmpach Fridericus de Lancenberge Richerus de Luffenberch Marquardus magister cellarij Otakarus privhaven Rudolfus privhaven Otto scheke Albero privhaven Gernodus de Ascha Duringus de Schachen Eberhardus de Terenberch Alrammvs de Chrengelbach Gervngus de Weiztra et alii quam plures Acta sunt hec in castro Styre IIII Idus Julij Anno dominice incarnationis MCCXX Indictione VIII Per manvs Livpoldi Notarij