Charter Document - 04160016
Charter Number: | 04160016 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen C Lvdiwicus dei gratia Palatinus comes Reni et dux Bavwarie omnibvs christi fidelibus jmperpetuum Claret liquido sacre scripture testimonio quia cui plus conmittitvr ab eo plus exigitur et jtem Exiguo conceditur misericordia potentes autem tormenta potenter patientur Hinc nos terrore tanti pauefacti iudicij intra nos medullitus ingemiscimvs et aliquod remedium gratie nobis in anima fieri credimus si promotionibus ac utilitatibus ecclesiarum dei diligentem operam fideliter jmpendimus [] Vnde notum esse uolumus cunctis ad quos scriptum hujus pagine peruenerit quod nos respectu eternorum atque interuentu S Andree apostoli specialis patroni nostri nec non pro remedio animarum videlicet memorabilis domini patris nostri Ottonis atque dilecte matris nostre Agnetis sed et ob dilectionem ac precem domini nostri venerabilis Ekeberti babenbergensis episcopi ad quem pertinet ius fundi Glivonicensis ecclesie erga quem nos preacutos injmicjcie aculeos antea habuimus sed ejvs fauori sopito odio tum satisfecimus consilio et consensu optimatum ac ministerialium nostrorvm predicto glivonicensi Monasterio donvm pietatis contulimvs quod ex inopia constructum in honore S Andree apostoli situm esse dinoscitur in inferioribus Noricorum partibus austrie conterminis Denique omnibus ministerialibus nostris sev aliis beneficia a nobis in feodo habentibus vel ibi vel quocunque habitantibus licentiam et liberam potestatem dedimus iam dicte ecclesie fratribusque ibidem deo seruientibus potestatiue conferre possessiones predia beneficia et Mancipia sua sev quelibet dona tam in siluis quam in agris cum omnibvs usibus fructuariis quesitis scilicet ac inquirendis Illud etiam concessimus ut omnes nostri tam Ministeriales quam alij beneficia a nobis in feodo habentes potestatem habeant Mancipandi precariandj cambiendi cum predictis fratribus vel quoquo modo libere tribuendi possessiones et beneficia sua quatinus eis et nobis fiat in celis eternorum retributio Preterea si quas possessiones ditionj et regno Bavwarie pertinentes aut ab antecessoribvs nostris aut a quopiam eidem ecclesie donatas inuenimus auctoritate nostra manutradendo consensu optimatvm et confirmauimus Siquidem patenter constat propensivs licitum atque esse bene merjtorivm cenobia babenbergensj ecclesie ex iurefundi adtinentja de rebus regni ditari quia ipsa probatur regno deuote famulari Vt autem istud nostre donationis factum robur firmitatis semper obtineat nec ab aliquo successorum nostrorum ualeat inritari presentem paginam fecimus conscribj et sigillo nostro ipsam uoluimus roborari testibus subnotatis Ipse dominus noster episcopus Ekebertus Dilectus filjus noster Otto Heinricus de lapide Volricus filjus eius Heinricus de randeke Menhardus comes de roteneke Chalhoch comes de Kyrberch Hoholdus de wolntsa Altmmannus de abensperch Wernherus de labere Poppo de geltofing volricus filjus ejus Otto Heinricus Volricus Fridericus de hoenheimen Volricus marsalcus de srovenhvsen Livtoldus pincerna de avwe Perhtoldus pincerna de oede Ekebertvs dapifer de ekemvl Perhtoldus de stumpf Chvonradvs de Peierbrunne Heinricus dapifer de celle Chvonradus marsalcus de altdorf Volricus der cohpf Arnoldus de chamere Perhtoldus filjus ejus de parteneke Voricus camerarius de tvofchirchen Hermannus marsalcus de Loesnapf Heinricus magister coquine de pernblah Heinricus de starcoltshouen Siboto Perhtoldus fratres de oede Eberhardus de pache Perhtoldus marsalcus Perhtoldus Eberhardus fratres de ilmaerdorf Walchun Hartrat Rudolf Heinricus Tieme isti de Vohburch Et alii multj Data Ratispone IX kalendas octobris Quo etiam die cum domino nostro Ekeberto episcopo ab Vongaria reuertente in fedus amicjtie conuenimus anno ducatus nostri XXXIIIJ [] Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXX Indictione VIIII Romanis imperante Friderico ij In alamannja principante filio ejus Hainrico Regnante domino nostro iesv christo in eternum feliciter amen