Charter Document - 04160015
Charter Number: | 04160015 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen Liupoldus dei gratia dux Austrie et Styrie vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris ad quos presens pagina deuoluetur demorte transire ad uitam Omnia gesta hominum quantumuis utilia in morte mortalium morerentur nisi ea perpetuaret et quasi uiuere faceret certa representatio litterarum Proinde scire volumus uniuersos ad quos presens scriptum deuenire contigerit quod nos pro remedio tam anime nostre quam parentum nostrorum presentibus uniuersis ministerialibus Austrie et Styrie tradidimus et contulimus super altare Sancti Andree apostoli in glvonich donatione legitima predia tredecim In Enstal iuxta montem Gumpenperge apud house cum omnibus pertinentiis et utilitatibus eorundem que vel ibi nunc sunt vel fieri poterunt infuturum Ea conditione interposita ut de eisdem fratribus in Glvonicensi Monasterio domino famulantibus oleum vite usibus necessarium perpetuo ministretur Jvs tamen Aduocatie in dictis possessionibus nobis ac posteris nostris taliter duximus retinendum ut easdem possessiones absque respectu totius conmodi temporalis defensare fideliter atque protegere teneamur Preterea presenti scripto manifestamus quod nos octo iugera apud Gobanspurch Et duas vineas que dicuntur Geren apud Austriam vna Ger inferius apud Zebingne altera apud hasele cum pheodo glvnicensi ecclesie libere contulimus ab eodem monasterio perpetuo possidendas Illud etiam in presenti pagina profitemur et nosse similiter volumus vniuersos quod Vodschalcus de Trubenpach ministerialis noster sue salutis intuitv Curiam suam sitam In Trvobenpach cum septem prediis aliis que ab ecclesia babenbergensi iure hominii actenus ipse possederat deo omnipotenti et beato Andree apostolo in Glvonich eadem die in nostra et omnium ministerialium nostrorum presentia per manus nostras libere contulit a sepe dicto monasterio perpetuo libere possidendam hoc de nostro et cum nostro consensu adiciens quod Curia memorata cum prediis adtinentibus nulla conmutatione seu venditione sine nostra vel posterorum nostrorum permissione atque licentia a monasterio Glvonicensi alienari valeat ullo modo Cui donationi atque traditioni presentes interfuerunt Assensores et Testes quos presens pagina continet subnotatos Ipse dominus noster Manegoldus venerabilis patauiensis episcopus Livpoldus comes de pleien Wernhardus de Schoumberch Rudolfus de Kindperch Ulricus Livtoldus de peka Hertnidus de orth Wlfingus de chaphenberch Herrandus de wildonia Herthnidus de Awensteine Erchengerus de lanser Vlricus De stubenberch Otto de chremse Weigandus de chlamme Hermannus Rapoto Chunradus de puten Ortolfus Herthnidus de volchenstorf Gundakerus de Steyr Et filii sui Gundakerus Duringus Otakerus Otto de greze Otto de liuben Chunradus De ramnesteine Ditmarus de liechstensteine Hermannus De chranechperch Ditmarus dapifer Otto Ulricus Otto Hermannus Gerhardus de chrumpach Heinricus Ernsto de Truna Pertholdus de stege Pillungus de Pernsteine Ludwicus de Slierbach Eberhardus Rudolfus fratres de Terenperge Erchenpoldus de hagwalde Heinricus Stirbenze Ditricus de Zucha Hugo der gerber ministeriales ecclesie babenbergensis Et alii quam plures Datum apud Linzam Anno dominice Incarnationis MCCVIJ Indictione decima Sub venerabili abbate Stevenone Regnante domino nostro Jesu christo in eternum Amen Philippo Friderici Filio Romanis inperante