Charter Document - 04160014

Charter Document - 04160014


Charter Number: 04160014
Cartulary Title: Gleink, Benediktiner 1088 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1178
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen Liupoldus dei gratia Dux Austrie et stirie Omnibus presentem paginam inspecturis salutem in perpetuum Quia ratio Juris nos adhortatur ecclesiarum dei conmodum augmentare et quantum possumus de nostris rebus et possessionibus seruitium omnipotentis dei quamdiv uixerimus ampliare ut per hoc non solum temporalia sed etiam eterna bona consequi mereamur Ea igitur sollicitudine inducti scriptis presentibus notum facimus omnibus scire uolentibus tam futuris quam presentibus qualiter nos Monasterium Glvenick cum omnibus suis juribus et possessionibus semper defendere promouere et exaltare intendimus ut debemus Hinc est quod nos dictam Ecclesiam ab omnibus aduocatis uolumus liberam esse et securam ita ut semper in omnibus suis possessionibus et libertatibus nos et omnes nostri successores vbicunque homines aut predia in nostro dominio habuerit gratis habito respectu solummodo dei et pro salute animarum nostrarum defendere teneamur et quicunque predium eidem Monasterio contulerit ad nos tamen aduocatia pertinebit sicut in Priuilegio ipsius fundatoris videlicet venerabilis ac sanctissimi Ottonis Episcopi Babenbergensis est distinctum et confirmatum et quia etiam nimis esset indignum et indecens ut Ecclesias quas Principes de suis rebus et laboribus fundarent minores persone in eisdem Ecclesiis sibi jus aduocatie uel dominij vsurparent Nullus etiam judicum secularium tam nostri quam alieni in prediis uel hominibus dicti Monasterij debet aliquam jurisdictionem habere sed postquam aliquis reus sanguinis uel in quocumque crimine condempnatus fuerit sicut cingulum uestes claudit nostro judicio assignetur salua ecclesie omni re mobili et inmobili Preterea in terra et in aquis ubicunque per terras nostras aliquid deduxerint siue sint ligna uel uictualia siue vinum uel alia quocunque nomine censeantur quolibet tempore anni libere sine omni Muta et exactione ipsos uolumus pertransire Familia etiam nostra cum familia Glvenicensi matrimonia libere ac licenter contrahat Concedimus etiam quemadmodum felicis memorie consanguineum nostrum Marchionem Otakkerum inuenimus indulsisse quod omnes Ministeriales terre nostre ac alii nobiles nominis cuiuscunque ea que a nobis nomine feodi vel hominij possident pro remedio animarum suarum Glvenicensi cenobio libere delegent ac conferant Piscaturam etiam in flumine anasi ubi possessio ipsorum inchoatur usque ad Stenigne ex utraque parte litoris ac gurgitis ipsis licenter ac libere conferimus Presenti quoque scripto manifestamus quod tradidimus Ecclesie Glvenicensi per manus domini nostri venerabilis Ottonis Babenbergensis Episcopi a quo possedimus jure feodi illa que nominatim duximus exprimenda videlicet possessiones Hulewarn inter duos montes hinc et inde usque in Tiuephenpach et in Styer fluuium verum et legitimum terminum habentes Hec omnia cooperatione Vodschalci de Clvose qui nostras res in illis partibus administrabat ad salutem contulimus Monasterio antedicto ut inde fratres nobis indulgere deberent quod nos eis vinum ipsorum apud Chremse pro nostra necessitate abstulimus aliquando Insuper dominus noster Babenbergensis episcopus tradidit predia eadem et confirmauit de nostra bona et libera uoluntate scilicet duos cultos Mansus noualia nemora culta et inculta et omnia seorsum contigua inter duos montes usque in Styer et in Tiuphenpach undique protendentia cum omni utilitate que perpetuo ex hiis poterit prouenire et fratres eiusdem Ecclesie libere et absque ullo inpedimento quolibet illa perpetuo possideant Jus etiam aduocatie in sepe dictis possessionibus immo etiam in omnibus prediis et possessionibus quas episcopi Babenbergenses Glvonicensi cenobio siue in Pirno monte vel in Hage tradiderunt et confirmauerunt nobis ac posteris nostris taliter duximus retinendum ut ipsas absque respectu tocius conmodi temporalis fideliter defendere atque protegere teneamur Item presenti pagine duximus inserendum quod dilecti Ministeriales nostri videlicet Otakkerus Rudigerus et Tageno fratres de pargen predia decem uirorum apud vinchlarn et in montibus iuxta sita ob remedium animarum suarum ac parentum suorum Glunicensi Monasterio per manus nostras tradiderunt quam etiam traditionem ipsius Ecclesie fratribus confirmamus de nostra gratia speciali Vt autem hec omnia per cuncta annorum circula firma et inconuulsa permaneant et a nullo successorum nostrorum infringi ualeant nostri sigilli munimine duximus roboranda Testibus subnotatis quorum hec sunt nomina Wernhardus de Schovmberch Vlricus et Liutoldus de Peka Harthnidus de Orth Wulfingus de Chapfenberch Herrandus de Wildonien Gundacharus de Styer Harthnidus de Ovenstaein Rudolfus de Stadekke Erchengerus de Landeser Otto et Otakarus de Greze Pillunch de Pernstaeine Otto de volchenstorf Duringus de plesse Eberhardus Rudolfus fratres de Terenperge Hiltgrimus et Wolfkanch de Enstal Otto Otakkarus Imprinch Marquardus Rudolfus Wezilo de Styer Chunradus Liupoldus Perchtoldus Herrandus Vlricus Otto Ortolfus Et alii multi Acta sunt hec anno dominice Incarnationis Millesimo Centesimo Septuagesimo Octavo Indictione Decima Apud Laureacum Data Nonas Maij Regnante domino nostro iesu christo in eternum feliciter Amen