Charter Document - 04160013
Charter Number: | 04160013 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1175 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen Livpoldvs Dei Gratia Dvx Austrie et Stirie Omnibus presentem paginam inspecturis salutem in perpetuum Qvia ratio juris nos adhortatur Ecclesiarum dei conmodum augmentare et quantum possumus de nostris rebus et possessionibus seruitium omnipotentis dei quamdiv uixerimus ampliare ut per hoc non solum temporalia sed eterna bona etiam consequi mereamur Ea igitur sollicidudine inducti scriptis presentibus Notum facimus omnibus scire uolentibus tam futuris quam presentibus qualiter nos Monasterium Glvenick cum omnibus suis Juribus et possessionibus semper defendere promouere et exaltare intendimus ut debemus Hinc est quod nos dictam Ecclesiam ab omnibus aduocatis uolumus esse liberam et securam ita ut semper in omnibus suis possessionibus et libertatibus nos et omnes nostri successores vbicumque homines vel predia in nostro Dominio habuerit gratis habito respectu solummodo dei et pro salute animarum nostrarum defendere teneamur et quicumque predium eidem Monasterio contulerit ad nos tamen aduocatia pertinebit sicut in priuilegio ipsius fundatoris videlicet venerabilis ac sanctissimi Ottonis babenbergensis episcopi est distinctum et confirmatum et quia etiam nimis esset indignum et indecens ut ecclesias quas principes de suis rebus et laboribus fundarent minores persone in eisdem ecclesiis sibi Jus aduocatie vel dominij usurparent Nullus etiam Judicum secularium tam nostri quam alieni in prediis vel hominibus dicti Monasterij debet aliquam jurisdicionem habere sed postquam aliquis reus sanguinis vel in quocunque crimine condempnatus fuerit sicut cingulum uestes claudit nostro judicio assignetur salua ecclesie omni re mobili et inmobili Preterea in terra et in aquis vbicumque per terras nostras aliquid deduxerint siue sint ligna vel victualia siue vinum vel alia quocumque nomine censeantur quolibet tempore anni libere sine omni muta et exactione ipsos uolumus pertransire Familia etiam nostra cum familia Glvenicensi matrimonia libere ac licenter contrahat Concedimus etiam quemadmodum felicis memorie consanguineum nostrum Marchionem Otakkerum inuenimus indulsisse quod omnes Ministeriales terre nostre ac alii nobiles nominis cuiuscumque ea que a nobis nomine pheodi uel hominij possident pro remedio animarum suarum Glvenicensi cenobio libere delegent ac conferant Piscaturam etiam in flumine Anesi vbi possessio ipsorum inchoatur usque ad Steninge ex utraque parte litoris ac gurgitis ipsis licenter ac libere conferimus Presenti quoque scripto manifestamus quod tradidimus Ecclesie Glvnicensi per manus domini nostri venerabilis Ottonis babenbergensis episcopi a quo possedimus Jure pheodi illa que nominatim duximus exprimenda videlicet possessiones Hvelwarn inter duos montes hinc et inde usque in Tivephenbach et in Styer fluuium verum et legitimum terminum habentes hec omnia cooperatione Vodschalci de Chlvese qui nostras res in illis partibus administrabat ad salutem contulimus Monasterio antedicto vt inde fratres nobis indulgere deberent quod nos eis vinum ipsorum aput Chremse pro nostra necessitate abstulimus aliquando Insuper dominus noster babenbergensis Episcopus tradidit predia eadem et confirmauit de nostra bona et libera uoluntate scilicet duos cultos mansus noualia nemora culta et inculta et omnia seorsum contigua inter duos montes usque in Styer et in Tivephenbach undique protendencia cum omni utilitate que perpetuo ex hiis poterit prouenire et fratres eiusdem Ecclesie libere et absque ullo inpedimento illa perpetuo possideant Jus etiam aduocatie in sepe dictis possessionibus iramo etiam in omnibus prediis et possessionibus quas episcopi babenbergenses Glvenicense Cenobio siue in Pirno monte vel in Hage tradiderunt et confirmauerunt nobis ac posteris nostris taliter duximus retinendum vt ipsas absque respectu tocius conmodi temporalis fideliter defendere atque protegere teneamur Vt autem hec omnia per cuncta annorum circula firma et inconuulsa permaneant et a nullo successorum nostrorum infringi ualeant nostri sigilli munimine duximus roboranda testibus subnotatis quorum hec sunt nomina Wernhardus de Schoeumberch Vlricus et Livtoldus de Peka Hartnidus de Orth Wulfingns de Chapfenberch Herrandus de Wildonien Gvndacherus de Styer Hertnidus de Ovenstaeine Rudolfus de Stadeke Erchengerus de Landeser Otto et Ottakkarus de Greze Pillunch de pernstaeine Otto de Volchenstorf Duringus de Plesse Eberhardus Rudolfus fratres de Ternperge Hiltgrimus et Wolfganch de Enstal Otto Otakkarus Imbrich Marquardus Rudolfus Wezilo de Styer Chvnradus Livpoldus Perchtoldus Herrandus Vlricus Otto Ortolfus et alij multi Acta sunt hec Anno Dominice Incarnationis Millesimo Centesimo Septuagesimo Quinto Indictione septima Data aput Laureacum Nonis Maij Regnante domino nostro iesu christo in Eternum feliciter Amen