Charter Document - 04160012
Charter Number: | 04160012 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Dux Levpoldus Austrie et Styrie cunctis Christi fidelibus Quoniam adhuc adeo constituti sumus ut saluti et commoditati subditorum studiose prouideamus ea propter cunctis Christi fidelibus notificamus tam presentibus quam futuris quod dilectus noster consanguineus Dux Styriae Otakerus in extremis positus predia sua ecclesijs dei large tribuit inter que etiam Glvnicensi ecclesie predium unum in Tvdeche quod Wuelfinch possederat potestatiua manv contradidit Sed omnia sua arbitrio nostro quia simul ita concambieramus perficienda dimisit Ipso uero corpore exempto cum nobis omnia gubernanda prouenissent aput Graece ministerialium nostrorum magnum conuentum conuocauimus illic de nostris rebus ac prouincie salute saniori consilio aliquid tractaturi quo in loco nos a prudentioribus ydoneo consilio accepto statuimus et fieri decreuimus ut predia que ex precepto eiusdem consanguinei nostri distracta fuerant et ecclesijs dei diuisa si officijs et urbibus nostris dampnosa essent cum melioribus et utilioribus ex alijs nostris predijs et redditibus soluerentur et redderentur ut etiam nobis aliquid ante dominum fieret exinde anime remedium Processu itaque temporis in vrbem nostram Styer uenientes et causas rerum ibi tractantes in anteriori optimatum nostrorum consilio cum fratribus Glunicensis ecclesie quasi mutando cambiuimus et pro predio quod consanguineus noster eis dederat ecclesiam Tvdech urbis nostre capellam cum dote altaris omnique pertinentia ac omnibus que iuris nostri erant potestatiua manv eis tradidimus et per manum ministerialis nostri Ottonis eiusdem loci aduocatj ipsam delegationem alacriter persoluimus Pro qua delegatione in presentia nostra a prudentioribus normaliter diffinitum est ut plebanus Syrnicensis qui ipsam ecclesiam a nobis pridem susceperat quoad uiueret quiete eam possideret et post eius uite terminum eadem ecclesia cum terminis et appendicijs suis Glvnicensi ecclesie seruiendo sine omni contradictione in usum fratrum totaliter proueniret Et ut hec traditionis nostre auctoritas rata et firma omni euo permaneat sigilli nostri uiua inpressio et subscriptorum testimonium perhibeat Wernhardus de Schovberch Hertnidus de Ort Wulfingus de Chapfenberch Herandus de Wildonie Gvndacherus de Styer Hertnidus de Ovnsteine Rudolfus de Stadeke Erkengerus de Landese Otto et Otakerus de Graece Pillvnch de Pernstein Otto de Volchenstorf Gvndakerus Dvringus fratres de Styer Dvringus de Bless Eberhardus Rvdolfus fratres de Ternperg et alij multi Acta sunt hec anno domini MCXCII Indictione X data apud Styriam Non