Charter Document - 04160011
Charter Number: | 04160011 |
---|---|
Cartulary Title: | Gleink, Benediktiner 1088 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Henricus de Ort notum facio uniuersis tam presentibus quam futuris quod Vdalschalcus de Trubenpach cum consensu matris sue Domine Gertrudis possessiones suas tam in Trubenpach quam in Ensthal sitas delegauit ad altare Sancti Andre in glunick perpetuo possidendas Et hec delegatio tradita est in manu Rudolfi nobilis de Russdorf ea uidelicet ratione quod defunctis Domina Gertrude et Domino Alberone de ort cui tunc matrimonialiter iuncta fuit eam sine omni contradictione executioni mandaret tam libere uidelicet quod nullus propinquorum dicti Vdalschalci quicquam Juris sibi de Jure posset usurpare in prediis antedictis Fratres autem de Gleinck hanc delegationem taliter coemerunt quod eidem Vdalschalco cum esset in expeditionem iturus ad Sepulchrum Dominj tempore Imperatoris Friderici qui iam erat similiter in procinctu uiginti talenta et decem Marcas Argentj et unum equum satis bonum dabant Testes sunt hi Dominus Otto aduocatus Albero de ort Arnoldus Rudolfus de Ruessdorf Vdalschalcus Sachxo Duringus de Oede Albero poduwiz Henricus de Trybenpach et alij plures Acta sunt hec in Herzogenhalle presente Domina Gyrtrude predicta tempore Abbatis Marquardi secundj