Charter Document - 04160010

Charter Document - 04160010


Charter Number: 04160010
Cartulary Title: Gleink, Benediktiner 1088 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Henricus de Ort notum facio universis tam presentibus quam futuris quod Vdalschalcus de Trubenpach cum consensu matris sue Domine Gertrudis possessiones suas tam in Trubenpach quam in Ensthal sitas delegavit ad altare sancti Andree in Glunik perpetuo possidendas Et hec delegatio tradita est in manu Rudolfi nobilis de Russdorf ea videlicet ratione quod defunctis Domina Gertrude et Domino Alberone de Ort cui tunc matrimonialiter juncta fuit eam sine omni contradictione executioni mandaret tam libere videlicet quod nullus propinquorum dicti Vdalschalci quicquam juris sibi de jure posset usurpare in prediis antedictis Fratres autem de Gleink hanc delegationem taliter coemerunt quod eidem Vdalschalco cum esset in expeditionem iturus ad sepulchrum Domini tempore Imperatoris Friderici qui jam erat similiter in procinctu viginti talenta et decem Marcas argenti et unum equum satis bonum dabant Testes hi Dominus Otto advocatus Albero de Ort Arnoldus Rudolfus de Russdorf Vdalschalcus Sachxo Duringus de Oede Albero poduwiz Henricus de Trybenpach et alii plures Acta sunt hec in Herzogenhalle presente domina Gertrude predicta tempore Abbatis Marquardi secundi