Charter Document - 04160006

Charter Document - 04160006


Charter Number: 04160006
Cartulary Title: Gleink, Benediktiner 1088 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1178
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen Otto secundus diuina fauente clementia Babenbergensis Episcopus Omnibus Christi fidelibus salutem inperpetuum Quia speramus in domino quod bona que temporaliter seminamus infuturum eternaliter metamus ipsa spes nos incitat uehementer quod omnivm Ecclesiarum utilitatibus et conmoditatibus intendamus earum tamen precipue Ecclesiarum quibus ratione specialis familiaritatis tenemur maiori diligentia prouidere Vnde notum facimus vniuersis christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod Arnhalmus ivnior de Wolkenstorf pro remedio anime sue et karissime filie sue Jvtte vxore videlicet Eberhardi nobilis de Altenhouen apud Monasterium Glvnich sepulte possessiones in Chrebzbach circa Haeimperge sitas in quibus octo viri habuerunt residentiam Tria scilicet in Chrebzsbach Duo in durrenperge vnum in Zaun Duo in Tal Quas dictus Arnhalmus cum suis progenitoribus longeua quiete possederat ab Ecclesia babenbergensi ivre pheodali ad manus nostras sub tali condicione resignauit vt ipsas Glunicensi Monasterio legitima donatione et confirmatione traderemus quod bona et fauorabili uoluntate fecimus Nam cum ad idem Monasterium Glunick In festo Sancti Georgij Martyris uenissemus et ibi a Venerabili et Dilecto nobis Domino Marquardo Abbate et fratribus eiusdem Monasterii deuote suscepti et humane tractati fuissemus dictas possessiones in Chrebzsbach circa Haeimperge sitas ad altare Beati Andree Apostoli tradidimus presente sepedicto Arnhalmo de Volkenstorf Fratribusque in eodem Monasterio domino seruientibus libere et quiete deinceps perpetuo possidendas Preterea quecunque dona quascunque possessiones Decimas predia Jura Libertates Promotiones a reuerendo patre predecessore nostro Sancto Ottone et aliis antecessoribus nostris ex antiquo datas Monasterio Glunicensi De quibus tamen aliquas In hofmarchya nostra Hag sitas nominatim duximus exprimendas Scilicet in Chepeldorf Tria predia in Richinsdorf Sex in Windischdorf Quinque in Werchkadem et an dem Graben Duo in Tehendorf et in Straze Duo in Reut Tria in Silbermvol vnum an dem Maeierhof Duo in Chirchwege et in Zvgessode Duo Duas curias vnam in Zucha alteram in Hvoslvoten prope dictum Monasterium Glunich et Quatuordecim domorum Decimationes auctoritate nostra libera et potestatiua manv de consilio Canonicorum ac Ministerialium Ecclesie nostre Monasterio Glunicensi confirmamus In testimonium etiam et robur quorumlibet predictorum appendimus sigillum nostrum huic scripto Omnem hominem qui illud infringere aut violare temptauerit Auctoritate omnipotentis dei Eterne maledictioni subicimus et perpetuo anathemate innodamus si semel aut bis conmonitus emendare noluerit Testibus quoque quj huic traditioni et confirmationi intererant subnotatis Haeinricus maior prepositus Purchardus Becanus Tyemo prepositus Sancti Stephani Vlricus Archydyaconus Eberhardus Cantor Canonici Ecclesie babenbergensis Chvnradus Abbas Gerstensis Dilectus consanguineus noster Berhtoldus Dux Meranie Eberhardus de Wolfsperch Vlricus de Wiehsenvelt Adelrammus de Kambe Arnoldus de Karriere Haertwicus Waltherus Adelramus fratres de Traeisme Adelrammus de vorla Arnhalmus de Wolkensdorf Haertwicus Behaeim Gvndacher et filius eius Gvndacher Engelsalch Sigehart Laentfrit fratres de Egelbach Otto Walchvon fratres de Machlande Walchvon Chvnrad fratres de Svnelbvrch Wemhardus de Stadel Otto de haselbach Haeinricus Pincerna Hermannus Dapifer Gotewoldus Gozwinus officiales nostri Pilgrimus de Wisenbach Erchenpoldus et filius eius Erchenpoldus de Hagewalde Gotfridus Starchandus Rvdigerus Otto Haeinricus Hvgo de Hag cum multa nostra familia et aliis quam pluribus Acta sunt hec apud Monasterium Glunich octauo Kalendas Mai Pontificatus nostri Anno secundo Anno Dominice In Carnationis Millesimo Centesimo Septuagesimo Octauo Regnante domino nostro iesu christo in eternum feliciter Amen