Charter Document - 04150077

Charter Document - 04150077


Charter Number: 04150077
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nicolaus episcopus seruus seruorum Dilectis filijs Abbati et Conuentui Monasterij in Gersten ordinis sancti Benedicti Patauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officij nostrj ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus per priuilegia uel indulgentias Monasterio uestro concessas nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus seu principibus uel alijs christi fidelibus rationabiliter uobis indultas sicut eas iuste ac pacifice obtinetis uobis et per uos eidem Monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti [patrocinio] conmunimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Rome apud sanctam Mariam Maiorem X kalendas Aprilis Pontificatus nostri Anno Tertio