Charter Document - 04150071

Charter Document - 04150071


Charter Number: 04150071
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Renewal, Confirmation
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudolfvs Dei gracia Romanorum Rex semper Augustus Vniuersis Imperij Romani fidelibus presentes litteras inspecturis Imperpetuum Regalis excellencia tunc sui nominis titulos ampliat et extollit cum loca diuino cultui deputata et persouas ibidem domino famulantes benigno fauore prosequitur ac eorundem iustis peticionibus fauorabiliter se inclinat Nouerit igitur presens etas et successura posteritas quod veniens ad Maiestatis nostre presenciam honorabilis [] abbas Gerstensis nobis humiliter supplicauit vt quoddam scriptum nobis oblatum sibi et Ecclesie sue ab Illustre Lupoldo quondam Duce austrie et styrie clementer indultum sibi ac suis posteris confirmare de benignitate Regia dignaremur cuius quidem scripti articulos sub compendio fecimus annotari presentibus qui sunt tales Lupoldus austrie et styrie Dux predictus ob remedium anime sue parentumque suorum omnem iusticiam quam in prediis et hominibus iam dicte Ecclesie Gerstensis habere dinoscebatur omnino remisit Ita uidelicet ut bannos pugnarum prefatus abbas solus recipiat et omnia Judicia tam de dolis nocturnis siue Heimsuch siue schach dicantur quam de violenciis raptuum defloracionum oppressionum que vulgo notnunft appellantur et reliquarum enormitatum hiis similium quecunque in prediis et hominibus suis emerserint coram iam dicte Ecclesie abbate diffinitiue sine Judicum Ducis presencia ventilentur vno tantum iure ipsi Duci obseruato scilicet quod rei in quos sentencia dampnacionis iuste lata fuerit post latam sentenciam solummodo cum vestibus quas cingulo clausas habent salua omni re mobili et immobili Ducis Judicibus assignentur Item et aliud scriptum nobis [] abbas predictus exhibuit sibi ab Illustre Lupoldo quondam austrie et stirie Duce concessum petens sibi illud similiter confirmarj quod similiter presentibus annotari fecimus sub hac forma Lupoldus austrie Dux prefatus ad sepulcrum dominicum profecturus peciit ab abbate predicto quod in duobus prediis Rusticalibus in sua prouincia Gaulenz donec ad suum reditum de sepulcro silue sue forestarios pro custodia facienda locaret sic ut ipso Duce de sepulcro predicto ad propria reuerso ipse Dux abbati predicto predia restitueret antedicta Quod cum dictus abbas fieri permisisset ne in posterum aliqua calumpnia valeret ipsi abbati uel suo Monasterio suboriri instrumentum ab ipso Duce recepit jn quo ipse Dux statuit et mandauit quod nullus de predictis forestariis uel aliquibus silue Ducis magistris deberet in predicta prouincia Gaulenz siluis montibus pascuis venationibus piscacionibus auctoritatem predicti Ducis nomine uel motu proprio aliquam exercere sed cum omnia ibidem sita donec in flumen anasi ex omni latere ad proprietatem monasterij pertineant pleno iure ipse abbas et sui homines quietem et pacem continuam obtinere debent a dicti Ducis dispensatoribus inconuulsam Nos itaque supradicti abbatis deuotis supplicacionibus benignius inclinati suprascripta priuilegia cum omnibus suis articulis ac alia priuilegia predicto Monasterio a Romanis Imperatoribus et Regibus ac austrie et styrie Ducibus quibuscunque concessa prout hec omnia rite concessa noscuntur et prouide memoratis abbati ac Monasterio suo de benignitate Regia confirmamus innouamus et presentis scripti patrocinio conmunimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis et innouacionis infringere uel eidem ausu temerario contraire Quod qui forsitan attemptare presumpserit grauem nostre Maiestatis offensam se nouerit incursurum Huius rei testes sunt Venerabiles Fridericus salzburgensis Archiepiscopus Bertoldus Babenbergensis Petrus Patauiensis Leo Ratisponensis Cunradus Frissingensis et Johannes Kymensis Episcopi Illustris Ludowicus Comes palatinus Reni Dux Bawarie Fridricus Burcgrauius de Nurenberg Albertus et Burcardus de Hohenberg Comites Otto de Haselowe Otto de Bertolsdorf Lutoldus de Kunringen Fridericus de Lengenbach Dapifer Luetwinus de Werde et alij quam plures In quorum omnium robur et perhennem memoriam presens scriptum exinde conscribi et Maiestatis nostre sigillo iussimus conmuniri Datum Wienne VIII kalendas Januarij Indictione V Anno domini Millesimo Ducentesimo septuagesimo Sexto Regni vero nostri anno Quarto