Charter Document - 04150070

Charter Document - 04150070


Charter Number: 04150070
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1274
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Otakarus dei gracia Bohemie Rex Dux Austrie Stirie et Karinthie Marchioque morauie Dominus Karniole Marchie Egre ac portus Naonis presentibus protestamur quod accepta querimonia Friderici Gerstensis abbatis super grauaminibus que in duabus villis in terminis Austrie constitutis circa partes prouincie Ragtz et Litschowe castrorum scilicet Munchruet et ad Gerstenses per aduocatos sustinuit hactenus minus iuste ac inspectis priuilegiis que nobis idem abbas exhibuit manu sua de iuribus monasterii prelibati reperimus euidenter quod in dictis duabus villis nullus esse debeat aduocatus nisi quem abbas de bono animo duxerit postulandum Quia vero quod sepe in remedium queritur vertitur illud circa dictas prefati monasterij duas villas sufficiens exemplum noscitur accepisse cum aduocatos sibi propicios sepe dictum monasterium quereret et aduersarios postmodum inueniret tamquam qui sub vmbrosa iusticia plus requirerent a colonis quam ipsis dei seruitoribus ministrarent Volumus igitur et districte mandamus quatenus nullus defensor villarum superius expressarum moderamen excedat set gratanter accipiat quod deinceps per abbatem sibi datum fuerit pro labore quem sustinet deffendendo Datum Winne pridie Idus Maij