Charter Document - 04150064
| Charter Number: | 04150064 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Garsten, Benediktiner 1082 - 1300 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1265 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otackarus dej gratia Boemie Rex Dux Austrie ac marchio moravie omnibus presentem paginam inspecturis salutem in domino Ne defluxus temporis secum trahat per obliuionis excidium bona gesta principum nobilitas plerumque consueuit scriptorum apponere medicinam et in eis noua statuta salubriter cudere Ac veterum eruginem ad prime iuuentutis exordia reuocare Volentes igitur patrum nostrorum itinera domino concedente salubriter ambulare omnibus benefactis eorum fideliter intendendo quicquid per eos laudabiliter piis locis hactenus est collatum et per alios principes quibus nos successimus in presentj sic volumus conseruare penitus illibatum ut sicut ipsi materiam pietatis primaria positura in Ecclesiarum plantationibus habuerunt ita et nos formam salutis per quam subsistere debeant virtute perhenni modis omnibus adiungamus Licet autem velimus in hoc esse vniuersis Ecclesiis debitores illis tamen nos offerimus gratia specialj quas nostri antecessores de suis propriis fundauerunt inpendiis propter dominum que per ipsos nobis et eorum successoribus taliter sunt relicte vt nisi sub vmbra nostre potentie teneamus easdem fauorabili custodia nutriendas tam nostram quam eorundem principum animas et salutem negligere coram districtissimo judice videamur Cum igitur Monasterium sancte Marie in Gersten a principibus Austrie et Styrie sit constructum sicut eius priuilegia patenter ostendunt et ex hoc ad nos pertineat ej gratiam et fauorem impendere singularem cum exceptiue actionis Ecclesia dicj possit ecce de nostre magnitudinis gratia et iustitia speciali ad petitionem dilectj nobis friderici Abbatis eiusdem Monasterij et fratrum suorum omnia iura possessiones et predia monasterij prelibati auctoritate presentium sollempniter confirmamus et ad renouationis debitum priuilegia reducimus vniuersa Hec sunt autem iura que nos Ecclesie memorate specialiter recognoscimus vt debemus et perpetuo robore duximus confirmanda quod videlicet advocatiam ipsius Monasterij et omnium prediorum suorum vbicunque sub nostro dominio fuerint constituta cum hominibus et rebus omnibus nos et omnes nostri successores nullj vmquam jn feodum concedere debeamus set per nos ipsos sicut eius priuilegia indicant manifeste defensioni eiusdem tantummodo propter dominum sine omni iuris molestia et exactione quacunque specialiter intendamus ita quod nullum eidem Ecclesie debeamus preficere advocatum nisi quem abbas de bono animo a nobis duxerit postulandum qui etiam de facili poterit permutarj quando Monasterio nun profuerit vt est iustum et aliam ex hoc iusticiam cogitet expetendam set ita propter nostram salutem agere studeat moderate quod custos omnium non conuertatur in lupum et ne qui debuerat esse defensor appareat per nouas iniurias malefactor vnde nos vniuersos et singulos qui se dicebant hactenus set iniuste ipsius Ecclesie advocatum excludimus per diffinitiuam sententiam vt debemus ratum habere volentes quicquid [tam] per fundatores quam per magne memorie Ducem fridericum contra eos in hac parte noscitur promulgatum presertim cum esset nimis absonum et principibus indecorum vt ipsi honore sollempni fabricarent Ecclesias propter dominum et eas postea seruitutis opprobrio condempnarent personis minoribus deffensionem ipsarum leni animo commendantes Item aliud iuris debitum confirmamus Monasterio sepius nominato quod in omnibus suis possessionibus nullus judicum secularium iuridicionem aliquam sibi debeat vendicare set abbatis publicus dispensator judicet omnia secularia in eisdem siue sint judicia de dolis nocturnis siue heimsuch siue Schach uel de uiolntiis raptuum deflorationum oppressionum que uulgo notnumph dicuntur seu sint enormitates quecunque parue uel magne quocunque nomine censeantur vno tantum nobis iure seruato quod sine nostrorum uel quorumlibet judicum aliorum presentia qui de abbatis non affuerint uoluntate Reus mortis post diffinitiuam sententiam coram judicio abbatis prolatam cum solis vestibus quas cingulo clausas habet salua Ecclesie omni re mobili et inmobili nostro judicio sine contradictione qualibet assignetur Hoc idem in judicio ortolfi de volchensdorf uel quorumlibet aliorum quoad Ecclesiam memoratam sententialiter precepimus obseruandum nolentes quod homines eiusdem Ecclesie in aliquibus locis que uulgariter dingestat nuncupantur conueniri debeant aliter quam presenti pagina est expressum set coram judicio ipsius abbatis debent tantummodo conparere Nos etiam eisdem fratribus tam in aqua quam in Terra liberam sine omni muta transeundi concedimus facultatem sicut a nostris antecessoribus acceperunt et precipimus nostris judicibus Officialibus et mutariis vniuersis quatenus omnia que abbas predictj Monasterij uel eius nuncij pro vtilitate ipsius Ecclesie deduxerint quocunque tempore siue sint victualia lingna uel quelibet alia libere sine muta et alia exactione quacunque dimittant omni occasione postposita pertransire Statuimus etiam firmiter obseruandum vt nullus nostrorum Officialium Monasterium Gerstense quocunque pretextu debeat impedire quominus habeat in nostris aquis piscandj et in forestis lingna cedendi et animalia sua pascendj sev vsus suos quoslibet exercendj liberam potestatem sola venatione ferarum excepta in nostris forestis pro qua nichilominus redimenda semper dexter armus cuiuslibet fere debetur Ecclesie sepefate sicut ex antiquis priuilegiis ipsi reperitur concessum preterea inter cetera que in eorum priuilegiis inuenimus hoc specialiter comperimus contineri videlicet duos mansus forestariorum quos pie recordationis Otackarus Dux Styrie eidem contulit monasterio sitos apud fluuium Gauelencz vna cum nemore ad locum sancte genitricis Marie in Gersten et fratribus ibidem deo famulantibus cum omni iure quo ad suum pertinebat seruicium venationibus piscationibus cultis et incultis mobilibus et inmobilibus conquisitis et inquirendis exitibus et reditibus tradidit vt dictj abbas et fratres liberam potestatem habeant faciendi quicquid ob Ecclesie comoditatem ex illis elegerint nullo contradicente aut inquietante eosdem Insuper volumus et uultu sereno districte precipiendo mandamus quatenus omnia iura prefata et alia quelibet nullo excepto que hactenus habuerit Ecclesia sepedicta inuiolabili clausura perpetualiter obseruentur et ad confirmationis euidens argumentum huius scripture instrumentum nostris Sigillis et subnotatis testibus roboratum eidem Monasterio liberaliter assignamus perpetuo remittentes eidem decimationem et predia que de ipsius Ecclesie possessionibus olim habuerant advocati Huius rei testes sunt hii Dominus Bruno venerabilis Episcopus Olomucensis magister heinricus prepositus frisacensis pernhardus et heinricus comites de phanberch wlfingus de Stubenberch fridericus de Pettovia vlricus de Lihtenstein Levtoldus de Stadeck Ditmarus de offenberch herrandus de wildonia vlricus et Gundackarus de habspach otto de Haselow perhtoldus de Engelschalchvelde wichardus frater suus Erchengerus de Landese wlfingus de Ernuels wlfingus de Trewenstein Hertnidus de Stadeck et alij quam plures Actum et datum in Gretz per manus magistri vlrici prothonotarii curie nostre Anno domini MCCLX quinto XI Kalendas Maij indictione octaua Regni nostri anno quarto
