Charter Document - 04150053

Charter Document - 04150053


Charter Number: 04150053
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Augmentation
Date: 1255
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Qvoniam ea que per presentes agvntur vt cum ad posterorum peruenerint noticiam rnaneant inconuulsa solent interdum hominum uel scripti testimonio confirmarj Inde Nos Heinricus de Chvnringe Marschalcus austrie vniuersis ad quos presens scriptum venerit scire damus quod domino Meinhardo dicto Trostel et domine Chunegvndj de zierberch sue coniugi pro lesione quam in langenslage et in aliis prediis eidem ville attinentibus per nostros homines sustulerunt satisfecimus in hunc modum Statuimus enim vt nos et judices nostrj in villis siue in omnibus possessionibus antedictis obsequia exactiones judicium iusticiam deinceps nullatenus requiramus sed nec qualescumque dictarum possessionum inhabitatores se nostris presentare iudiciis omnino tenebuntur Si vero aliquis hominum in prediis habitans memoratis de furto uel oppressione femine uel homicidio fuerit causatus super tali causa dictus Meinhardus est taliter requirendus quod idem in predio memorato presidiat uel alius de suis vicem suam gerens nostro eidem Meinhardo ibidem iudice consedente ad causandum sceleris huiusmodj patrato reum qui si ibidem se deculpauerit innocens ammodo reputetur Si autem debite conuictus fuerit nostro iudicj assignabitur omnibus ipsius possessionibus quocumque nomine designatis cedentibus Meinhardo sepe dicto dumtaxat eis nostro judici cedentibus que suo dampnatus cingulo conprehendit Statuimus etiam ut quocumque iure libertatis coloni dominorum de arenstaein gaudere noscuntur in prediis conterminis residentes eodem iure omnes habitatores in predio predictorum Meinhardi et vxoris sue Chunegvndis semper in posterum sine nostro et nostrorum obstaculo pociantur Vt autem omnia supradicta non solum predictis Meinhardo et Chunegvndj coniugi sue verum etiam omnibus ipsorum posteris maneant irretractabilia presentem litteram in argumentum certitudinis eis datam sigillo nostro fecimus roborarj Talem autem conditionem annectimus antedictis si statutum nostrum quod premisimus per nos uel per nostros quod absit aliqualiter fuerit violatum infra vnius mensis spatium id plene retractabimus Alioquin sepe dictis Meinhardo dicto trostil et Chunegvndj vxori eius pro negligentia satisfactionis huiusmodj pecunie primitus ab ipso Meinhardo a nobis optente videlicet Trecentarum librarum winnensis Monete erimus obligatj Huius rei testes sunt Wernhardus de dachsperch Hernestus de Netich vvlfingus de witra Hertwicus de Rabensburch Chunradus de Riede Ortolfus Hertnidus Ortolfus de dachsperch Cristanus et alij quam plures acta sunt hec in witra anno ab incarnatione dominj MCCLV pridie kalendas augusti