Charter Document - 04150046
| Charter Number: | 04150046 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Garsten, Benediktiner 1082 - 1300 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Revocation |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Gvndacharvs de Storchenberch presentibus litteris cvpio fieri manifestvm quod cvm inter me ac ecclesiam Gerstensem concambivm esset habitvm tali modo quod michi Curia dicta Dvrinsghaim in proprios vsvs cedebat et ego dedi ecclesie predivm mevm sitvm an dem Rigil tandem cvm perpenderem quod in ipso concambio essem ecclesiam supergressus qvicquid in hoc factum fverat totaliter revocavj volens vt ecclesia predictam Cvriam rehabeat memoratam et ad me ac meos heredes dictvm predivm revertatur In cvivs rei testimonivm presentes litteras duxi mei sigilli robore consignandas
