Charter Document - 04150043

Charter Document - 04150043


Charter Number: 04150043
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Award
Date: 1243
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudegerus dei gratia Patauiensis Episcopus vniuersis quibus presens littera fuerit demonstrata Salutem in domino Continentia litterarum presentium uobis duximus declarare quod cum nuper aput Gaerstin essemus personaliter constituti ex priuilegiis dicte ecclesie nobis exhibitis et prelectis nobis constitit manifeste quod curia sita in loco ubi Rvomnich in Anasum fluuium labitur et curia super Gastaige quibus Ditmarus de Stiria ab Ecclesia Patauiensi se asserit infeodatum ad prefatam Ecclesiam in Gaerstin inmediate et cum omni iure sacerdotali debeant pertinere Et ne quisquam in posterum calumpniose nomine Patauiensis Ecclesie uel ex eius infeodatione sibi in ipsis curiis in grauamen ecclesie Gaerstensis aliquid iuris uendicet uel usurpet presentem litteram roboratam munimine Sigilli nostri prefate ecclesie pro testimonio dedimus et cautela Datum in Chremsmunster Anno domini Millesimo CCXLIII XIII kalendas junij Indictione Prima