Charter Document - 04150041
Charter Number: | 04150041 |
---|---|
Cartulary Title: | Garsten, Benediktiner 1082 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Admission |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie et dominus Carniole omnibus Christi fidelibus salutem inperpetuum Frequenti nobis est ammonitione declaratum quod fundationes ecclesiarum iuxta canonum et legum instituta sub tanto libertatis commodo debeant permanere quod nec princeps nec alia quelibet persona sibi ualeat in illis aliquam iurisdictionem auctoritate propria uendicare Licet autem ut prediximus utrumque ius benignam libertatis cautionem omnium ecclesiarum indempnitati contulerit quidam tamen minori personatu predicti fundationes principum taliter sibi nomine uel pretextu aduocacie nituntur usurpare quod asserunt se ex quadam speciali comissione uel alia conficta occasione se debere fore legitimos aduocatos Cuius presumptionis enormitas quosdam nobiles terre nostre contra ecclesias in tantum erexit quod non solum de possessionibus et aliis bonis ecclesiasticis presumunt sed etiam personis deo famulantibus tales difficultates ingerunt quod ubique fere dissoluitur per illos et uilescit libertas ecclesiastice discipline Nolentes igitur talem violentiam in specialibus ecclesiis nostris aliqualiter effrenari notum facimus uniuersis quod licet ecclesiam Gerstensem que nos iure fundationis specialiter respicit apud Sitcenberg singulari defensione ceperimus amplexari ad instantiam tamen dilecti nostri Berhtoldi abbatis et conuentus eiusdem in presentia nobilium nostrorum apud Marchpurch ipsam taliter exemptam nobis attraximus quod ubicunque in nostro districtu possessiones uel quaslibet iurisdictiones habuerit nos et omnes nostri successores illas specialiter deffendere teneamur exclusis plene omnibus qui sibi in eadem ecclesia ius aduocandi hactenus usurpabant Ut autem huius nostre pagine series firma permaneat et inconuulsa non solum nostrorum sigillorum karactere verum etiam subscriptorum testium attestatione curauimus obserare Testes autem hii sunt Rudigerus episcopus Patauiensis Heinricus episcopus Sekowensis Chunradus abbas Admuntensis Perhmannus abbas sancti Lamberti Hertwicus abbas sancti Pauli Chunradus prepositus Sekowensis Chunradus comes de Hardeke Vlricus comes de peka Heinricus de Schowenberch Hermannus de Chranchperch Liutoldus de Wildonia Heinricus de Habspach Wolfkerus de Barawe Fridericus de Pettouia Chunradus de Hintperch Vlricus de Marchpurch Offo de Putten Berhtoldus de Treun Wolfherus de Rumberch Liupoldus de Plumenowe Albero de Chunringen atque alii quam plures Acta sunt hec in Marchpurch anno ab incarnatione domini MCCXL V Idus Augusti Indictione XIII