Charter Document - 04150040

Charter Document - 04150040


Charter Number: 04150040
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Vt ea que a nobis rationabiliter fiunt perpetuo stabilitatis uigore fulciantur et inuiolabiliter conseruentur placuit nobis tam presencium quam futurorum memorie conmendare transactionem talem qualis inter duo nostra monasteria facta est de conmuni consensu capitulorum ecclesie utriusque Fratres enim ecclesie Garstensis cum in ualle Admuntensi apud halle partem saline possiderent ad pensionem uidelicet septem solidorum et aliud quicquam emolimentum in eundo uel redeundo non haberent deliberatione diutina inter ecclesiam utramque habita de consilio prudentum uirorum utriusque partis in hoc tandem unanimiter consensimus quod absque omni detrimento immo salua utriusque utilitate ecclesie conuentus Admuntensis partem ipsam saline teneant refuso predictis fratribus de Gersten in cambium dicte saline manso uno in parrochia pels iuxta wenge apud puhel et molendino apud Gezendorf Vtque idem cambium ab utralibet parte inuiolabiliter teneatur presentem cartam inde conscriptam sigillis nostris mandauimus roborari