Charter Document - 04150039
Charter Number: | 04150039 |
---|---|
Cartulary Title: | Garsten, Benediktiner 1082 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini Nos Chvnradus et Pilgrimus dei gratia Admontensis et Glvnicensis ecclesiarum abbates ad uniuersorum uolumus peruenire noticiam quod considentibus nobis aliquando in ecclesia Gaerstensi venerabilis pater Vdalricus eiusdem ecclesie abbas ceperat rationem ponere cum Ortolfo de Gavelenz super quibusdam iuribus suis in quibus sibi dictus O conmunia seruicia hactenus denegarat affirmans ea sibi quondam a domino Reinberto abbate in quodam casu ad firmandas quasdam litis conpositiones indulta fuisse Quod cum nec testibus nec instrumentis sicut ratio iuris poscebat probare potuisset tandem conuictus iure conmuni suo speciali iuri renunciauit et possesiones ecclesie quas sibi iniuste uendicauerat una cum filio suo Heinrico in manus domini abbatis resignauit nichil penitus iuris seu proprietatis vel cuiuscunque friuole pactionis sibi et uxori et heredibus suis conseruans Quo facto sepe dictus VI abbas ad nostras et aliorum uirorum bonorum preces inclinatus debita que ab eodem Ortolfo antea exegerat cum bona uoluntate remisit et possessiones quas sibi resignauerat appensionem [ad pensionem] et seruicia communia ad que ceteri conuillaui sui tenentur eidem absque omni exceptione iterato locauit Cuius rei testes sumus cum ceteris subnotatis testibus quorum hec sunt nomina De familia ecclesie Gaerstensis Gerungus officialis Hartmannus lapicida Eberhardus magister hospitum Chunradus magister pistorum et alii quam plures De domo Admvntensis ecclesie Vlricus et levpoldus sacerdotes Rvdlinus de Vlvar Diethardus villicus Otto camerarius Pilgrimus et alter Pilgrimus et Gvndacharus et alii socii eorum Actum anno dominice incarnationis MCCXI Anno reformationis concordie et pacis inter Fridericum imperatorem et Fridericum ducem Austrie