Charter Document - 04150037
| Charter Number: | 04150037 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Garsten, Benediktiner 1082 - 1300 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Testimony |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Dilecto et speciali amico suo F[riderico] illustri duci Austrie et stirie G[ebhardus] dei gratia patauiensis episcopus cum sincera dilectione promptum obsequium et deuotum dominationi vestre significamus quod nos coram deo publice profitemur quod decimas de quibus tumaduocatus garstensem ecclesiam impetit a nobis in pheodo non habet ymmo super hoc dictam ecclesiam aggrauat et molestat vnde discretionem uestram [rogamus] attentius et deuote ut sepe dictam ecclesiam velitis sicut ei tenemini a tali violentia defensare
