Charter Document - 04150036
Charter Number: | 04150036 |
---|---|
Cartulary Title: | Garsten, Benediktiner 1082 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
B prepositus de domo sancti Floriani W decanus de anaso VI de grunenburch VI de Lonsdorf uniuersis christi fidelibus imperpetuum Vniuersis hanc paginam inspecturis presentium testimonio declaramus quod domino nostro Gebhardo patauiensi episcopo quorundam suggestione visum est quod abbas de gersten decimas quorundam noualium iniuste detineret que ad episcopum de iure spectare deberent super quo dictus abbas priuilegia sua domino episcopo in holnpurch presentauit duce Austrie et Styrie et multis aliis illustribus uiris presentibus Verum dominus episcopus priuilegiis exhibitis sibi inspectis benigne recognouit prefato abbati et monasterio gerstensi omnia iura in eisdem priuilegiis expressa et nobis dedit in mandatis quatenus ad loca illa de quibus questio inciderat pariter accedentes diligenter inuestigaremus si abbas sepe dictus terminos in priuilegiis suis expressos in perceptione decimarum alicubi fuerit transgressus et quod iniuste fecisset presumptum auctoritate ipsius reuocaremus Nos igitur iniunctum nobis mandatum fideliter exsequentes ad loca predicta pariter accessimus et diligentia qua potuimus subtiliter inquirentes euidenter inuenimus memoratum abbatem nullas decimas percipere uel detinere nisi que gerstensi monasterio a patauiensis ecclesie pontificibus testimonio priuilegiorum suorum docentur tradite et confirmate habentes terminos indubitabiles in priuilegiis expressos inter duos equiuocos fluuios uidelicet Rubinicham superiorem et inferiorem Porro ut abbas gerstensis monasterii qui pro tempore fuerit huius nostre inquisitionis et processus habeat memoriale testimonium et ostendere possit si necesse fuerit hanc inde paginam conscribi fecimus sigillorum nostrorum impressione roboratam