Charter Document - 04150035
Charter Number: | 04150035 |
---|---|
Cartulary Title: | Garsten, Benediktiner 1082 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bernhardus dei gratia Prepositus in domo sancti Floriani domini patauiensis Episcopi delegatus omnibus christi fidelibus Amen Cum super Capella in Haselbach et eius dote inter monasterium Gaerstense ex una parte et Haeinricum plebanum de Tavershaeim ex altera diutina questio moueretur post multos tractatus inde habitos causa tandem per querimoniam perlata est ad audientiam domini nostri Rvodegeri patauiensis Episcopi qui de consensu partium eandem causam nobis conmisit debito fine terminandam Cum igitur super hoc partes coram nobis conparuissent Plebanus asserebat dictam Capellam ad suum plebanatum pertinere et petebat a monasterio supradicto Octo predia que dicebat dotem esse eiusdem Capelle ad quod Abbas dicti monasterij respondebat quod eadem Capella a iure parrochiali exempta ad suum libere pertineret monasterium et ad hoc probandum priuilegia sua exhibuit quibus inspectis et continentia eorum diligenter notata ad pacificam inter eos conpositionem faciendam diligentiam nostram interposuimus Et quia in ipsis priuilegiis euidenter fuit expressum quod eadem Capella a iure parrochiali per Vlricvm uenerabilem Patauiensem Episcopum fuit exempta et monasterio Gaerstensi legitime tradita cum dote eius expressa ubi illorum viij prediorum que plebanus petebat mentio nulla fiebat partes tandem ad talem formam conpositionis inclinauimus quod plebanus recognouit monasterio ius et proprietatem ipsius Capelle et eam de manu abbatis recepit et Abbas nomine monasterij de consensu Capituli sui contulit plebano duo predia ad annuam pensionem quinque solidorum unum iuxta ecclesiam Franchenperge et aliud infra strata quatenus ipsa Capella a predicto plebano nec non ab vniuersis suis successoribus plebanis in Tavershaeim sub eadem perpetuo conpositionis forma diligentius inofficiaretur Conpromissum etiam fuit quod quicumque in Tauersheim amodo in antea institueretur Plebanus abbas de Gaersten absque contradictione qualibet predictam Capellam eidem concedere teneatur et ille eam ab ipso humiliter debeat petere Vt autem huiuscemodi conpositio cum sit a partibus recepta et adprobata rata et inconuulsa in posterum permaneat eam auctoritate domini nostri R venerabilis Patauiensis Episcopi cuius uice fungimur confirmamus et sigilli nostri inpressione communimus Huius rei testes sunt Heinricus de Chremsmvnster Otto de Sitansteten Pilgrimus de Glunich abbates Altmannus decanus in domo sancti Floriani Vvernhardus decanus in Aneso Poppo de Hedershoven Haeinricus de Syrnich Perhtolt de cella Rycherus de Wartperch plebani Walchunus scolasticus de domo sancti Floriani Herman deusal Ego Ulricus dei gratia abbas de Gersten cum consensu Capituli mei hanc conpositionem recipio et eam sigillj mei ymagine confirmo Ego quoque Heinricus plebanus de Tauersheim pro me et pro meis successoribus hanc conpositionem recipio et eam sigilli mei karactere confirmo Datum iiij Nonas Augusti Anno ab incarnatione domini MCCXXXIIIJ