Charter Document - 04150034

Charter Document - 04150034


Charter Number: 04150034
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini Notum sit omnibus presentem paginam inspecturis quod nos Odalricus dei gratia abbas Gerstensis et totus eiusdem ecclesie conuentus locauimus fideli nostro Chunrado cognomine chama curiam nostram in levntinge cum tribus aliis circumpositis mansionibus sibi et vxori sue et heredibus suis eo iure quod uulgo purchrecht vocatur perpetvo possidenda ad censum duorum talentorum annuatim [in] Natiuitate sancte Marie persoluendum hoc etiam condicionaliter interposito vt si predictus Chunradus legitimo herede carens decesserit vxor ipsius Alhaeidis prenominatas possessiones diebus uite sue eodem iure possideat ita tamen quod preter censum duorvm talentorum etiam in lx denariis amplius [pro teneatur] annuatim persoluere et post mortem eiusdem etiam si ad secunda vota transierit dicte possessiones rursus in ius redeant ecclesie Si vero superstite uiro vxor prior obierit vir pretaxatum duorum talentorum censum in dimidio talento annvatim excrescere faciat ita dumtaxat ut annvo in xx solidis teneatur obnoxius ac demum ipso decedente nisi legitimus subsequatur heres sepe dicte mansiones cum suis contentis absque contradictione devoluantur rursus in proprietatem ecclesie Quandocumque possessiones iste redierint in pristinum usum ecclesie pecuniam pro eis datam recipimus quasi nomine elemosine vt pro eis teneamur perpetvo orare qui eam nobis contvlerunt Ad cuius rei seriem perpetvo irrefragabiliter confirmandam placuit presens scriptum per alphabetum diuisum sigilli nostri inpressione et fratrum nostrorum qui presentes interfuerunt corrobare testimonio quorum hec sunt nomina Yringus prior Gerungus prepositus Marquardus hospitalarius Wolpherus plebanus Wigandus custos Fridericus cellerarius Hernricus henricus et dvo alii henricj Rvodolphus Chunradus et alii iiii chonradi Rudwinus Johannes duringus Stephanus Ortolphus Hvgo Vlricus et albero Actum anno dominice incarnationis MCCXXXIIII