Charter Document - 04150032

Charter Document - 04150032


Charter Number: 04150032
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

P prepositus de domo sancti Floriani W decanus de Aneso Vol de grvonenburch Ol de Lonsdorf vniuersis christi fidelibus in perpetuum Vniversis hanc paginam inspecturis presentium testimonio declaramus quod domino nostro Gebhardo Pataviensi episcopo quorumdam suggestione uisum est quod Abbas de Gaerstin decimas quorumdam noualium inivste detineret que ad episcopum de jvre spectare deberent super que dictus Abbas priuilegia sua domino episcopo in Holnbvrch presentauit duce Austrie et styrie et multis aliis illustribus viris presentibus Verum dominus episcopus privilegiis exhibitis sibi inspectis benigne recognovit prefato Abbati et monasterio Gaerstensi omnia iura in eisdem priuilegiis expressa et nobis dedit in mandatis quatinus ad loca illa de quibus questio inciderat pariter accedentes diligenter inuestigaremus si Abbas sepe dictus terminos in priuilegiis suis expressos in percepti one decimarum alicubi fuerit transgressus et quod inivste fuisset presumptum auctoritate ipsius reuocaremus Nos igitur inivnctum nobis mandatum fideliter exequentes ad loca supra dicta pariter accessimus atque diligentia qua potuimus subtiliter inquirentes evidenter inuenimus memoratum Abbatem nullas decimas percipere uel detinere nisi que Gaerstensi monasterio a Pataviensis ecclesie pontificibus testimonio priuilegiorum suorum docentur tradite et confirmate habentes terminos indubitabiles in priuilegiis expressos inter duos equiuocos fluuios uidelicet Rubnicham superiorem et inferiorem Porro ut Abbas Gaerstensis monasterii qui pro tempore fuerit huius nostre inquisitionis et processus habeat memoriale testimonivm et ostendere possit si necesse fuerit hanc inde paginam conscribi fecimus sigillorum nostrorum inpressione roboratam