Charter Document - 04150031

Charter Document - 04150031


Charter Number: 04150031
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1220
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorius episcopus seruus seruorum dej Dilectis filijs Abbatj et Conuentui Garstensi Salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilectj in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam in Garsten cum capellis suis uobis a venerabile fratre nostro [] Patauiensi Episcopo de Capitulj suj assensu pia et prouida liberalitate collatam sicut eam iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos Monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scriptj patrocinio communimus Nullj ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ej ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dej et beatorum Petrj et Paulj apostolorum eius se nouerit incursurum Datum viterbij iiij Kalendas Junij Pontificatus nostrj Anno Quarto