Charter Document - 04150029

Charter Document - 04150029


Charter Number: 04150029
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

H dei gratia archidiaconus in Gruscharn et S prior in Admund Judices a sede apostolica delegati Litteris apostolicis receptis super querimonia uenerabilis in christo fratris nostri Garstensis abbatis ipsius aduersarium dominum hainricum archidiaconum plebanum in wartperch cum coniudice nostro domino abbate admuntensi citauimus peremptorie Cumque ad diem uenissemus domino abbate uni ex nobis uicem suam delegante predicto Garstensi abbati super peticionibus ipsius benignam prebuimus audienciam nuncio domini archidiaconi mandantes quatenus si mandatum et litteras ratihaberet pro ipso coram nobis responderet eidem Qui cum diutius deliberaret tandem se non esse procuratorem respondit constanter asseuerans quod dominus eius archidiaconus graui detentus infirmitate nec posset ullatenus uenire Cui pars aduersa resistens allegabat quod si per se forsitan non poterat uenire poterat tamen misisse procuratorem sicut simplicem miserat nuntium ideoque cum fuerit peremptorie citatus non ut per se tantum sed ut aut per se aut per idoneum responsalem se presentaret contumax debuit non inmerito iudicari His et aliis intellectis et plenius discussis dominum abbatem in rerum petitarum possessionem misimus rei seruande causa in quam prius missus fuerat et iterato uiolenter eiectus Verum quia non sufficit in possessionem quemquam mittere nisi et missus tueatur per excommunicationis sententiam eundem defendimus in eadem possessione auctoritate qua fungimur cuilibet prohibentes ne audeat eum ullatenus in eadem possessione perturbare Finem uero litibus cupientes imponere partibus diem peremptorium jn octaua apostolorum petri et pauli in Luze prefiximus gratum et acceptum habentes si medio tempore partes in amicabilem poterunt compositionem conuenire alioquin nos in ipso negotio quantum de iure poterimus ex tunc procedemus