Charter Document - 04150026

Charter Document - 04150026


Charter Number: 04150026
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Vlricus dei gratia patauiensis Episcopus dilectis in christo fratribus Reinberto abbati et capitulo Garstensi et heinrico Archidiacono plebano in wartperch omnibusque ipsis canonice substituendis in perpetuum Ne lites que racionabiliter deciduntur denuo a posteris suscitentur scripto conmendantur Huius rei gratia uobis uestrisque successoribus cum prouidentes pastorali presenti pagine conmendamus quod nos ad uestram et iudicum delegatorum a sede romana peticionem arbitrium confirmamus quod inter uos R abbas de Cremsmunster et A prepositus sancti floriani rationabiliter protulerunt decernendo illud inviolabiliter obseruari Fuit autem tenor arbitrij prout ex confessione partium et assertione arbitrorum cognouimus quod heinricus plebanus in wartberch decimas et homines jn Ramesowe super quibus lis fuerat suscitata recognosceret se nomine Garstensis ecclesie possidere et possideret quoad ipse uiueret tantummodo ex abbatis bona permissione quoniam sicut fuerat declaratum ipsis arbitris ipse prius nomine Garstensis ecclesie tenuerat decimas et homines eosdem in terminis Garstensis ecclesie constitutos Ipso uero defuncto decime et homines loci eiusdem Garstensis ecclesie forent tam quoad proprietatem quam ad possessionem nullius obstante contradictione Sciant itaque cuncti jn wartberch substituendi se nullum ius jn decimis et hominibus predictis habere ideoque ut ecclesiam Garstensem super eis amplius non molestent firmiter inhibemus Data Anno jncarnationis Dominice MCCXX domo Sanctj Floriani