Charter Document - 04150022

Charter Document - 04150022


Charter Number: 04150022
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1205
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Liupoldus dei gratia dux austrie et stirie omnibus in garsten regulariter uiuentibus in perpetuum Sacrosanctis monasteriis facte donationes merito scripture testimonio roborantur ne qua uarietate successorum inde inposterum calumpnia suboriatur Huius rei gratia presenti scripto commendamus quod dominus Gozvvinus de obersteten et soror ipsius domina alheidis et neptis eorum domina alheidis de volricheschirchen predium Tern cuius ipsi iure hereditario hactenus et proprietatem libere tenuerant et quiete per manum comitis friderici de pilsteine qui eiusdem predii fuit iuxta quod in uulgari dicitur salman in manus nostras tradiderunt eo pacto eaque conditione ut nos ecclesie sancte marie in gaersten idem predium cum omni iure assignaremus siue delegaremus in usus fratrum ibidem deo militantium perpetuo conuertendum quod nos fecimus sicut nouit ille qui nichil ignorat in presentia domini hademari tunc eiusdem ecclesie abbatis et testium inferius scriptorum Testes autem supradicte traditionis que facta est Wienne in domo domini Dietrici a supradictis in manus nostras fuerunt Meinhardus comes de gorze Chunradus comes de hardekke Theobaldus marchio de vohburch Gerhardus filius comitis gebhardi de hirzperch Otto aduocatus Chunradus de asparn Vvichardus dapifer et filii sui chadoldus et vvichardus Hademarus de chunringen et filius suus hademarus Otto de heidenrihsteine Poppo de spangeberch Chalhoch de ebental Vlricus de vvolgerstorf Marquardus de hinperge et filius suus jrnfridus Liupoldus pincerna de molanstorf Heinricus camerarius de tribansvvinchel Helmvvicus de grieze et alii multi Testes uero nostre assignationis siue delegationis in gersten fuerunt heinricus marchio de andehsen hademarus junior de chunringe Irnfridus filius marquardi de hinperge Perhtoldus dapifer de emberperch Vlricus strun et frater eius Vvernhardus Heinricus camerarius de tribansvvinchel Duringus aduocatus Otto de rore Otaker priuhauen et frater suus Rudolfus et Alber pruhauen Otto sheche Imbrich et alii multi Vt autem presens scriptum perpetuam obtineat firmitatem nostri sigilli appensione muniuimus omnibus contradictoribus nostram gratiam denegando et maledictionem perpetuam promittendo Hec autem acta sunt incarnationis domini anno MCCV Indictione III VI Nonas Julii